Acta diurna
Aktuality
Sessiones
Proposita nostra
Moderatores
Moderatores honoris causa
Symbolae
Textus
Lingua Latina per se illustrata
Učebnice latiny
Studium v zahraničí
Semináře a kongresy
Živá latina na internetu
Nexus/Odkazy
Esne oblitus verbi arcani?

 

                ---------------------               
           Circulus Latinus Pragenus
                     commendat:

                     Academiam
            c. n. VIVARIVM NOVUM

               

                             et

               Gregem histrionum
                     c. n. LVPA  

             

                ---------------------

                         CLP in:

             


Scribas ad nos
Sessio II; Fabella bella de Rubra Mitella, Petronii operis pars prima
Borekius Marcus   
Sessio a. d. V Id. Nov. a. MMVI a partu Virginis habita

Propterea quod in circulo nostro sunt quidam sodales, qui etsi optime linguam Latinam callent, Latinitate viva nondum assueti sunt atque coram ceteris loqui verentur, praesertim iis fabellam bellam fama omnibus notissimam de Rubra Mitella destinavi, ut de textu facillimo lectu verbis simplicissimis disputaremus, maiorem vocum copiam memoriae mandaremus, ac memoriam denique ipsam iterum iterumque fabulam narrando exerceremus; idem autem etiam in parte sessionis secunda facere conatus sum collegas ad locutiones rerum naturam describentes ediscendas hortatus atque imagines variarum regionum sive silvis vestitarum sive montibus altis ornatarum monstrans, quae nonnullis amicis ope locutionum profecto praeclare expictae sunt. Postremo prima parte Petronii (27-66 p. Ch. n.) fabulae ( Satirica CXI ) perlecta "bonos" mores matronae cuiusdam Ephesiae partim perspeximus; hanc narrationem ad finem insequenti occasione Petro favente perducere velim. Cur hoc opus elegi? Animum induxi, ut Latinitatem elegantiae arbitri Neronis saltem primoribus labiis gustaremus atque orationis ornamenta bene cognosceremus.
 
< Antecedens   Proximum >