Acta diurna
Aktuality
Sessiones
Proposita nostra
Moderatores
Moderatores honoris causa
Symbolae
Textus
Lingua Latina per se illustrata
Učebnice latiny
Studium v zahraničí
Semináře a kongresy
Živá latina na internetu
Nexus/Odkazy
Esne oblitus verbi arcani?

 

                ---------------------               
           Circulus Latinus Pragenus
                     commendat:

                     Academiam
            c. n. VIVARIVM NOVUM

               

                             et

               Gregem histrionum
                     c. n. LVPA  

             

                ---------------------

                         CLP in:

             


Scribas ad nos
Vrbna ad Aquas usque ad mediam saeculi XVII partem
Georgius A. Laminarius   

Vrbna ad Aquas usque ad mediam saeculi XVII partem

Summarium symbolae quae est “Vrbno u Mělníka do poloviny 17. století”, in: Středočeský sborník historický 30-31, 2004-2007 (mox edetur).

     Pagus Vrbna ad Aquas, prope castellum Melnicam in frugifera Multaviae et Albis confluentium regione, ubi iam inde ab antiquissimis temporibus agricolae domicilia habebant, situs est; flumine autem Multavia super ripas anno MMII longe lateque effuso permultisque aedificiis destructis, homines docti in pago illo qui adhuc renovatur multa usque ad illud tempus humo et oblivione obruta in lucem reduxerunt; ibidemque incolae iam media aetate sedes fixas, inter quas Vrbna saeculo XI condita numeratur, collocaverunt; saeculo insequenti item ecclesia sanctae Cruci dicata in medio vico veri similiter apud domum quae ad castellum Melnicense pertinebat exstructa est; antiquitus enim rex sive uxor sive vidua eius vicum possidentes commoda familiae regiae tuebantur, neque ullos nobiles dominium in media Bohemia constituere siverunt; attamen fieri poterat ut singulae sedes, munera atque bona paroecialia variis institutis ecclesiasticis attribuerentur. Itaque anno MCCXXXVI templum Vrbense futuro Ordini Crucigerorum cum stella rubra commendatum gradatim donis afficiebatur ea ipsa de causa quod praedictum monasterium ab Agnete, sorore regis Venceslai huius nominis primi, conditum erat.

Ineunte saeculo XIV nonnulla bona circa castellum Melnicense posita clientibus, qui ,“servitores” nuncupati, domino suo serviebant, attribui occeperunt. Veri similiter Elisabeth, uxor Ioannis Luxemburgensis, regis Bohemorum, feudum “servitorium” genti c.n. „Mléčko de Vrbno“ dedit; cuius gentis alii homines inter clientes castelli Melnicensis insequentibus decenniis numerati sunt, alii bona propria extra ipsum vicum sita, fortasse patronatum quoque ecclesiae Vrbensis sibi comparaverunt. Horum autem patrimonium Ordo Crucigerorum ante annum MCCCLVII emit et vici partem, quae ad “servitores” castelli Melnicensis pertinebat, centum annis exactis ex testamento obtinuit. Idcirco Crucigeri bona sua lento gradu augentes presbyterium, quod dicitur, structura Gothica, cuius in parietibus passio Domini depicta est, ante bellum Hussiticum exstruendum curaverunt; dein ineunte saeculo XVI turrim campanariam paene eadem structura aedificaverunt; quam ob rem in illo templo quasi ultimum perfugium periculo imminenti incolis praeberi potuit; sed ignoratur ubi primum fuerint fragmenta ornamentorum tempore renatarum artium confectorum, quae nunc in saepto lapideo serius constructo reperiuntur. Posthac vicus nullo fere tempore intermisso divisus est in partes duas, quarum alteram Ordo Crucigerorum, alteram vero possessor dominii Melnicensis usque ad mediam saeculi XIX partem, cum imperator omnibus subditis libertatem vindicavit, possederunt. Neque omitti decet chartam anno MCCCLVII Latine exaratam, qua senatus Melnicensis controversiam ad venditionem Vrbensem spectantem diiudicavit, quo facto potestatem suam iudicialem testatus est.

Saeculis XV et XVI ratio administrationis oeconomicae possessionum cum Ordinis Crucigerorum, tum domini Melnicensis constabilita est, primique libri “urbarii” ad “homagium“, vectigalia officiaque subditorum praestanda pertinentes scribi coepti sunt. Administratores Crucigerorum in loco multa milia passuum distante, qui vero alteram pagi partem curabant, in vico proximo c.n. “Hořín” sedem habebant. Eodem tempore illic cauponator, piscatores, et ii qui navem traiectoriam et molendinum cunducticium omnium aliorum maximum curabant possessori castelli Melnicensi subditi erant; quin etiam domino Melnicensi, qui praeter alia ius piscandi habebatur, omnes illic habitantes servire debebant, etsi unaquaeque pars vici a praefectis suis, id est “sculteto” et “scabinis”, administrabatur. Bello tricennali confecto nonnulli fundi relicti erant, molendinum vero partim combustum, ecclesia denique paroeco ordinario carebat.

Nominum locorum fluminumque conspectus: 

Albis -is m: fluvius, qui in montibus Giganteis in Bohemia originem habet et per Germaniam in mare septentrionale fluit quique Bohemice “Labe”, Theodisce “die Elbe” appellatur. 

Melnica -ae f, adi. Melnicensis -e: oppidum in media Bohemia situm, qui vulgo “Mělník“ nuncupatur; vox Melnicae apud Bohuslaum Hassensteinium a Lobkovic invenitur. 

Multavia -ae f: fluvius, qui in in Gabreta silva in confinio Bavaro-Bohemico originem habet et apud Melnicam in Albim influit quique Bohemice “Vltava”, Theodisce “die Moldau” appellatur.

Vrbna -ae f ad Aquas, adi. Vrb(n)ensis -e: vicus in media Bohemia prope Melnicam iuxta fluvium Multaviam situs, qui vulgo “Vrbno u Mělníka“ nuncupatur; vox Vrbnae nonnullis in documentis paroeciae Vrbensis saeculo XIX conscriptis reperitur. 

 

 
< Antecedens