Acta diurna
Aktuality
Sessiones
Proposita nostra
Moderatores
Moderatores honoris causa
Symbolae
Textus
Lingua Latina per se illustrata
Učebnice latiny
Studium v zahraničí
Semináře a kongresy
Živá latina na internetu
Nexus/Odkazy
Esne oblitus verbi arcani?

 

                ---------------------               
           Circulus Latinus Pragenus
                     commendat:

                     Academiam
            c. n. VIVARIVM NOVUM

               

                             et

               Gregem histrionum
                     c. n. LVPA  

             

                ---------------------

                         CLP in:

             


Scribas ad nos
Oratio de monasterio Brevnoviensi
Georgius A. Laminarius   

De monasterio Brevnoviensi

 

Georgii Laminarii Bohemi (qui et “Jiří Čepelák”) oratio periegetica Pragae in monasterio Brevnoviensi coram seminarii Latinitatis vivae participibus magna ex parte habita[1] 

Tota oratio imaginibus ornata
in paginis retialibus monasterii Brevnoviensis invenitur.

     I. Venerabiles Latineque eleganter loquentes, etsi non sum dignus ego pessimus orator pessimusque Latinitatis cultor levare oculos ad vos, pauca de monasterio Brevnoviensi vobiscum communicare velim in honorem cum vestrum, tum Illius laudabilis valde de quo Augustinus vobis bene notus verba fecit. 
     
Boleslaus Pius, princeps Bohemorum, et Adalbertus, episcopus Pragensis, saeculo decimo exeunte tignum in fonticulo, qui in horto monasterii reperitur, nacti locum ad coenobium condendum admodum opportunum invenerunt, quippe haud longe arce Pragensi positum, in qua iam diutius quam mille annos gubernatores rei publicae ecclesiaeque antistites sedes habent; qui locus adhuc, quamvis permultis aedificiis cinctus propemodum in sinu urbis sit, tranquillitatis plenus est.
     Haec quorum in medio sumus, non semper eadem fuere: circa nos enim non solum mola alata post collegium alumnorum academicorum caelo imminens et piscinae sub monasterio usque ad tempora nostra servatae, sed etiam braxatoria, officinae laterariae, agri fecundi, pomaria uberrima, horti oleracei, viridaria iacebant; multa, inquam, multa temporis progressu periere; attamen meditullium harum rerum omnium spectare nobis et coaetaneis nostris licet; itaque porta monasterium ingredi, hortos tempore coenonistarum destructos, horrea frumentaria, granaria, diaetas animum oblectantes, aedes celeberrimas admiramur. Quid in medio? Quid eminet? Quid pietate eximia egregiaque forma excellit? Mente fingatis arborem pulcherrimam frondibusque vestitam, cuius in medio immensus invisusque pietatis flos cernitur. Nequaquam enim forte fortuna, credo, contigit ut hoc monasterium tamquam lignum plantatum secus decursus aquarum conderetur, ut fructum suum daret in tempore suo et folia eius numquam defluerent.
    Architecti est scientia pluribus disciplinis et variis eruditionibus ornata, cuius iudicio probantur omnia quae ab ceteris artibus perficiuntur, ut ait Vitruvius in prooemio operis sui de architectura conscripti. Circumspicite! Aspicite parietes circa vos erectos, quorum ne ullus quidem convexus non est; nam omnia moventur tamquam animus bonam erga Deum pietatem fidemque servantis. Quis autem haec ante oculos nostros posita construxit? Chilianus Ignatius Dientzenhofer, architectus optimus, una cum Venceslao Francisco Jackelio, praeclaro sculptore Budissae in Lusatia Superiore nato, et Petro Brandl, eximio pictore Bohemo, haec admirabilia perfecit.

     II. Sed haec hactenus; ad institutum redeamus. Hoc templum, ut videtis, in partes duas dividitur; navem et presbyterium, deinceps muros ad septentriones, ad meridiem vergentes cernitis. Altaria prima parieti meridiano imposita divo Othomaro dicata sunt, propterea quod Othomarus Zinek, abbas, patronum et defensorem suum sanctum venerari voluit; qui sanctus saeculo octavo, quamvis magna potentia praeditus, se in monasterium contulit et coenobiarcha Gallopoli obiit; cuius apud sepulcrum, postquam brevi corpus eius translatum est, et monachi et peregrinatores Othomarum precantes ut pro se oraret convenire solebant. In medio imago translationis corporis eiusdem divi posita est – videatis: etsi procella fuit, tamen faces tremula flamma ardebant lucebantque et dolium baculo sancti tactum identidem vino implebatur. Praeterea statuas divorum Bonifatii et Alexii, quibus primum haec ecclesia dicata fuit, et supra altaria cor in triangulo flagrans cernitis.
     
Altaria deinde divi Benedicti videtis, qui anno CDLXXXo Nursiae natus Romae operam studiis dedit, omnia huius vitae blandimenta deseruit, despexit, conculcavit, se ad fidem excolendam, ad monasteria apud Sublaqueum condenda contulit; quae omnia, cum ter eum veneno occidere conati essent, dereliquit, monasterium in Monte Cassino exstruendum curavit regulamque fratribus destinatam magna cum pietate et mansuetudine conscripsit. In mediis altaribus obitus sanctissimi viri ita depictus est ut eum nobis Gregorius Magnus his verbis tradidit: Qua scilicet die duobus de eo fratribus, uni in cella commoranti, alteri autem longius posito, revelatio unius atque indissimilis visionis apparuit. Viderunt namque quia strata palliis atque innumeris corusca lampadibus via recto orientis tramite ab eius cella in caelum usque tendebatur. Cui venerando habitu vir desuper clarus assistens, cuius esset via quam cernerent, inquisivit. Illi autem se nescire professi sunt. Quibus ipse ait: Haec est via qua dilectus Domino caelum Benedictus ascendit.[2] Supra crucem sancti Benedicti videtis, qua diabolus repelli posse dicitur.
     Tertia altaria in presbyterio sita beato Guntherio et sancto Procopio dicata sunt, propterea quod tantum beatis aras consecrare nefas habebatur. Guntherius igitur summo loco Thuringiae natus, dignitate et meritis illustris, insuper propinquus imperatoris Henrici huius nominis secundi et Stephani, regis Hungarorum, fuit; quin etiam publicis in legationibus obeundis diutissime versatus pacem inter imperatorem Henricum et Bretislaum, principem Bohemorum, qui Gnesnam ceperat exspoliaveratque, prospere conciliavit; paulo post sacrae familiae instituta in Altacha Inferiore professus novum coenobium condidit seque in silvam Gabretam recepit. Posthac Bretislaus cervum desuper missum secutus Guntherium senem in cellula quadam invenit, sermonemque cum eo habuit. Ille autem se mox supremum diem obiturum professus optavit ut Brevnovii sepeliretur; idcirco postridie summo diluculo princeps Bohemorum Severum, episcopum Pragensem, eo consilio arcessivit ut Guntheri vitam aeternam corporis et sanguinis perceptione muniret; quo quidem facto Guntherius immaculatum deo spiritum tranquille reddidit.[3] Supra imaginem sancti Procopii, diabolum superantis admiremini; hic eremita, etsi monachus Brevnoviensis habebatur, saeculo undecimo monasterium Sasaviense prope Pragam condidit eodemque fratres Benedictinos linguam Slavicam priscam colentes induxit.
     
Prima deinde altaria parieti ad septentriones vergenti imposita divoque Venceslao, patrono ac perpetuo Bohemiae principi, dicata ornantur pictura, in qua caedes eius, quam antiquis iam temporibus Christianus qui dicitur enarravit, depicta est. Boleslaus enim, frater Venceslai minor natu, saeculo nono ineunte principatum assequi cupiens presbytero ecclesiae sanctorum Cosmae et Damiani in arce sua sitae, ubi illo tempore Venceslaus commorabatur iniunxit ut venienti quidem ecclesiam ingredi omnino negaret, ne forte militibus eius fidelibus seu camerariis eius, qui adhuc lecto detinebantur, vel populis supervenientibus liberaretur neve sanguinis effusione et sceleris opus ecclesiam foedare et infringere videretur; miserum Venceslaum, cum bene mane surrexisset, ad ecclesiam iisset, ianuam clausam invenisset, frater, immo subdolus parricida una cum militibus suis derepente e latebris egressis obtruncavit;[4] quare corona laurea, signum martyrum, supra posita est.
    Altera altaria sanctae cruci dicata sunt, erga quam saeculo duodevicesimo praecipua religione fratres Benedictini tenebantur; cuius in medio imago Christi morientis atque exspirantis et Mariae Virginis Dolorosae cum corde gladio doloris ingentis percusso videtis. Oculos deinceps vestros ad ambonem sacri concionatoris et ad eam aram in presbyterio sitam tollite in qua sanctus Adalbertus, episcopus Pragensis, et Boleslaus Pius, princeps Bohemorum, monasterium condentes depicti sunt; hoc autem loco pro tigno truncus et superiore in parte sanctissima Trinitas Anastasium et Gaudentium, monachos Brevnovienses, in caelum accipiens cernuntur.
     M
eridianus presbyterii paries altaribus Mariae Virginis, deliciae Benedictinorum, ornatur, quorum in parte inferiore plenarium videtis saeculo quinto decimo confectum, in quo effigies, qua Christi vita narratur, e margaritis facta et umerus divae Margarithae, cui hoc templum ab saeculo duodevicesimo ineunte dicatum est, servantur; hic quoque multis ante annis beati Guntheri reliquiae fuere. Deinde sellam archimandritae cum statua sancti Adalberti cum remigio quo a Borussis percussus est, oratorium praesulis monasterii, stalla, quibus usque ad tempora nostra fratres Benedictini Deum orantes ac precantes utuntur admirari potestis. Illic in angulo lapis sepulcralis beati Guntheri structura Romanica sculptus cernitur; eiusdem prorsus speciei lapis muro extrinsecus impositus est, ut ecclesia clausa peregrinatores ad clientelam beati confugere quirent. Maximi autem momenti sunt altaria principalia, quae ipse Chilianus Ignatius Dientzenhofer architectatus est; quorum in meditullio statua sanctae Margarithae reperitur, quae saeculo tertio a praefecto Antiochiae in matrimonium duci recusasse, immo etiam fidei Christianae sectatrix professa, postea morte multata esse fertur. Summa in parte Deum Patrem benedicentem et columbam Spiritus sancti aspiciatis.
      Nunc autem oculos ad admirabilem huius templi cameram attollatis, ut illam ab Ioanne Iacobo Steinfelsio magna cum diligentia et arte ornatam spectetis. Circa Apotheosin divi Benedicti in presbyterio depictam nomina ordinum scripta sunt cum numeris, quibus indicatur quot sancti variis ex ordinibus societatis humanae originem trahentes monachi Benedictini fuerint; emblemata imaginibus Ioannis XV et Bonifatii IX, pontificum Romanorum, ornata admirati omnem animi attentionem ad cameram navis perbelle pictam intendatis. Videbitis sanctum Adalbertum quinque sanctis fratribus suis cinctum, horologium, quo tempus ad orationes ac precationes proferendas aptum designabatur, Alexium et Bonifatium, primos huius ecclesiae patronos, sanctam Crucem adorantes una cum archangelo Michaele diabolum depellenti, sanctos Benedictinos, inter quos Anastasius, primus archiepiscopus Strigoniensis, Gaudentius, primus archiepiscopus Gnesnensis, Guntherius, Procopius, Adalbertus, de quibus iam plurima verba feci, numerantur; postremo, nisi organa Chiliani Ignatii illius Dientzenhofer restituerentur, sanctos Bohemiae defensores spectaretis; quorum in grege sancti Ioannes Nepomucenus, Adalbertus, Gaudentius, Venceslaus, Lidmilla, Sigismundus et una cum divis Boleslaus Pius, nobilis coenobii conditor, iure meritoque sunt. Imagines Boleslai Pii, Bretislai, Premyslai Ottacari huius nominis primi, Ioannis Luxemburgensis, Rodulfi II, Ferdinandi II Habsburgensium, principum, regum, imperatorum, qui Brevnovienses suppeditarint, emblematis continentur. Hisce magna cum patientia exauditis ecclesiam parumper admiremini, quam primum, ne tempus deficiat, ex ecclesia egrediamini, deorsum in hypogeum eatis, et sepulcra antiquissima, Romanicam templi cryptam, conclavia subterranea variis temporibus aedificata oculis perlustretis.

     III. Imprimis vobis praelaturam eiusdemque tabulatum primum catervatim ingressuris dicam quae ipsi visuri sitis; primum quattuor virtutes Christianas quae Sapientia, Iustitia, Fides, Fortitudo sunt affabre depictas, scalas deinceps pedetemptim ascendentes photographemata ante quindecim annos capta videbitis; ambulacrum posthac intrabitis, cuius parietes imaginibus abbatum, sancti Volfgangi, miraculi apud Bethsaidam perpetrati ornantur; hic enim Iesum, mundi Salvatorem miseros neglectosque sanantem, magnae hominum turbae secutae sunt, sed neque Iesus neque apostoli quidquam praeter quinque panes hordeaceos duosque pisces habuerunt, quod tantae multitudini comedendum proponerent; Iesus autem caelum intuens cibos haudquaquam multos benedixit, fregit panes et discipulis suis dabat, qui eos ante homines ponerent; item duos pisces divisit discumbetibusque distribuit. Hisce factis non solum omnes saturati sunt, sed etiam multa -quam mirum et admirabile!- superfuere.[5]
     Supra pulcherrima opera udo illita cernuntur, quorum in primo monasterium Brevnoviense diutius aequo neglectum, ideoque anno MDCLXIIIo in statum pristinum redigendum, villam deliciarum c.n. “Stella”, coenobium servitorum in monte Albo situm, in altero pugnam apud Vahlstadium in Silesia contra Tataros commissam, in qua filius sanctae Hedvicae occisus est, in tertio eandem divam ibidem monasterium condentem, in quarto amplissimum monasterium Braunense, in quinto Policense, in sexto denique fundationem praepositurae Raihradensis depicta videbitis. Quibus ocissime perspectis parvula exedria Sinense et musicale intrabimus, in quibus hospites recipiebantur. Hoc in exedrio admirari poteritis imagines Othomari Zinek et Sartorii, monasterii Brevnoviensis praesulum, Ferdinandi Matthaei Sobek a Bilenberg, qui medio saeculo duodevicesimo abbas duorum monasteriorum archiepiscopusque Pragensis e vita discessit et Braunae sepultus est.
     
Paucis abhinc temporis momentis oecum Mariae Theresiae Habsburgensi, Bohemiae Hungariaeque reginae, dicatum ingressi fortasse quaeritis qua de causa his in aedibus id genus conclave sit. Paucis enodabo; nam Maria Theresia et Stephanus Rautenstreich, abbas Brevnoviensis rerumque publicarum conciliator peritissimus, simul educati arto amicitiae vinculo vincti fuere; insuper hoc in oeco nobiles Bohemi Mariae Theresiae fidem promiserunt; cuius rei inscriptio “in regem Bohemiae gloriosissime coronata anno 1743”, quam illic ipsi videtis, testimonium est. Paries ergo ad septentriones vergens imaginibus imperatoris Caroli VI, Mariae Theresiae, filiae eius, una cum Iosepho, filiolo suo, eiusdem imperatoris Iosephi II ornatus est; parieti vero ad meridiem spectanti imagines imperatorum Ferdinandi III, Francisci Stephani Lotharingi, mariti Mariae Theresiae, Leopoldi I ornamento sunt. Media in camera miraculum ita ut in Vita beati Guntherii eremitae traditur depictum est; cum enim Guntherius in austeritate vitae perseveraret, et exemplo plurimos ad viam veritatis inclinaret, fama eius usque ad Stephani, regis Hungarorum, aures pervenit; qui illum venerabilem cognatum suum cognoscere concupivit legatosque haud indignos misit, qui eum ad aulam suam comitarentur. Guntherius autem bis se in regiam venturum denegavit, sed tertio adnuit legatisque admodum reverendis comitatus Budam pervenit; ilico cum Guntherius mensae consedisset, rex pavonem assatum apponi iussit et ut carnibus vesceretur flagitare coeperat. At beatus vir regulam servare volens, animum vero regis sibi persuadentis offendere nolens lacrimis profusis divinam clementiam implorabat, ne illicitis cibariis pollueretur. Cum Dei famulus orationem complevisset, caput e manibus sustulisset, avem assatam vitae pristinae redditam avolantem conspexit. Quo miraculo viso cuncti Deo gratias referebant nec amplius sancti viri voluntati resistebant.[6]
     Ceteris in conclavibus ad diaetam abbatum pertinentibus supellectilem, quam huius monasterii structor architectatus est, fornaces et parietarios et testaceas, pinacotheculam monasterii admirabimini: primum sacellum, in quo Fides, Perennitas, Ecclesia una cum conventu Andreae, principis Bohemorum, et Procopii, eremitae Sasaviensis, depicta sunt, deinde cubiculum cum apodyterio, tum musaeolum et exedrium Pompeianum, denique triclinium quondam, nunc vero pinacothecam ingressuri estis.

     IV. Quam multi sint monachi et unde, fortassis scire cupitis, pecuniam ad haec omnia non solum servanda, sed etiam augenda nacti sint? Primum tota in re publica nostra tantummodo viginti quinque sunt monachi Benedictini, qui quattuor in monasteriis vitam degunt; deinde praeter mercedem quam pauci eorum a gubernatoribus rei publicae accipiunt, aedes praelaturae ad epulas nuptiales celebrandas, ad varia seminaria habenda locant, aliquid quoque pecuniae ex deversorio c.n. “Adalbertus“ et popina ante ecclesiam principalem sitis comparari possunt; at haec omnia ad aedes tam diu neglectas soloque prope dirutas restituendas non sufficiunt et ea ipsa de causa arbor illa pulcherrima sumptibus partim monasterii partim rei publicae denuo plantanda curatur. Ne autem putetis monachos Brevnovienses ad res minimas, quin immo ad lucrum faciendum omnes intendere vires (longe enim abest ab iis id facere), sciatis eos ab omni lucro alienos his in locis concentus musicos iuvenibus, discipulis, infirmis sublevandis instruere solere, eos praeter nos item Ioannem Paulum II, pontificem maximum, Ioannem Carolum, regem Hispaniae, Carolum, principem Cambriae, Venceslaum Havel, praesidem olim Bohemoslovaciae, postea vero Rei publicae Bohemicae, recepisse. Haec omnia ut quam brevissime concludam peccatumque multiloquii effugiam, monasterium ad domum conferam quae, etsi venerunt flumina, flaverunt venti et impigerunt in eam, non cecidit, quia fundata erat super petram, super veram erga Deum pietatem. DIXI. 

Nominum locorum conspectus[7]

Brauna -ae f, adi. Braunensis -e: oppidum in Bohemia prope fines Poloniae situm, quod Bohemice “Broumov”, Theodisce “Braunau” appellatur.
Brevnovium -ii n, adi. Brevnoviensis -e: nomen quondam vici, nunc regionis Pragensis, quae vulgo “Břevnov“ nuncupatur.
Gabreta silva -ae f: montes in confinio Bavaro-Bohemico siti, qui Theodisce “Bayerischer Wald” et “Böhmerwald“, Bohemice “Bavorský les” et “Šumava“ et “Český les“ vocantur.
Policium -ii n, adi. Polic(i)ensis -e: oppidum ad fluvium Metaviam in Bohemia prope fines Poloniae situm, quod Bohemice “Police nad Metují”, Theodisce “Politz and der Mettau” appellatur.
Raihradium -ii n, adi. Raihrad(i)ensis -e: oppidum in Moravia meridiana situm, quod Bohemice “Rajhrad”, Theodisce “Groß-Raigern“ vocatur.
Sasavia -ae f, adi. Sasaviensis -e: oppidum in media Bohemia ad eiusdem nominis fluvium situm, quod vulgo “Sázava” nuncupatur.
Vahlstadium -ii n, adi. Vahlstadiensis -e: locus in Silesia Polonica situs, qui Polonice “Legnickie Pole”, Theodisce “Wahlstatt”, Bohemice “Lehnické pole” appellatur.


 [1] Haec oratiuncula ineunte mense Augusto anno MMVIo inter seminarium Latinitatis vivae Pragense habita est, quod Institutum Graecitati et Latinitati  augendae Facultatis philosophicae et Facultas theologiae catholicae Universitatis Carolinae Pragensis una cum Latinitati Vivae Provehendae Associatione (L.V.P.A.) paraverunt.

    Quod ad huius symbolae speciem adtinet, non possum quin maximas ex animo agam gratias monasterii Brevnoviensis superioribus, quippe quorum cum permissu hanc oratiunculam exornare mihi liceat photographematis ab Andrea Koupil, sodali eximio, captis.

[2] Tota narratio invenitur in Gregorii Magni Prolegomenis. Vita S. Benedicti (Ex libro II Dialogorum S. Gregorii Magni excerpta), Patrologiae cursus completus. Series prima. ed. J.-P. Migne, LXVI, Lutetiae Parisiorum 1847, cols. 125-204.

[3] Tota narratio invenitur in Vita Guntheri Eremitae. Monumenta Germanorum Scriptorum (Mon. Germ. Script.) XI, pp. 276-279, et Fontes rerum Bohemicarum (FRB) I, Pragae 1873, pp. 337-346.

[4] Tota narratio invenitur in Vita et passione sancti Venceslai et sanctae Ludmilae aviae eius, ed. Jaroslav Ludvíkovský, in: Legenda Christiani. Vita et passio sancti Wenceslai et sancte Ludmile ave eius [Kristiánova legenda = ?ivot a umučení svatého Václava a jeho báby svaté Ludmily], Pragae 1978, pp. 8-102.

[5] Cfr. Mt. 14. 13-22, Mc. 6. 32-45, Lc. 9. 10-17, Ioh. 6. 1-14.

[6] Vide adnotationem tertiam.

[7] Quod ad cetera locorum nomina hac in oratione adhibita spectat, vide Caroli Egger Lexicon nominum locorum. Romae 1997.

 
< Antecedens   Proximum >