Acta diurna
Aktuality
Sessiones
Proposita nostra
Moderatores
Moderatores honoris causa
Symbolae
Textus
Lingua Latina per se illustrata
Učebnice latiny
Studium v zahraničí
Semináře a kongresy
Živá latina na internetu
Nexus/Odkazy
Esne oblitus verbi arcani?

 

                ---------------------               
           Circulus Latinus Pragenus
                     commendat:

                     Academiam
            c. n. VIVARIVM NOVUM

               

                             et

               Gregem histrionum
                     c. n. LVPA  

             

                ---------------------

                         CLP in:

             


Scribas ad nos
Petrus Abelardus: Historia calamitatum altera pars (Sessio XIX)
Abelardus   

Abelardus: Historia calamitatum, altera pars electa

…Et quo me amplius haec voluptas occupaverat, minus philosophiae vaccare poteram et scholis operam dare. Taediosum mihi vehementer erat ad scholas procedere vel in eis morari; pariter et laboriosum, cum nocturnas amori vigilias et diurnas studio conservarem. Quem etiam ita negligentem et tepidum lectio tunc habebat, ut iam nihil ex ingenio sed ex usu cuncta proferrem, nec iam nisi recitator pristinorum essem inventorum, et si qua invenire liceret, carmina essent amatoria, non philosophiae secreta; quorum etiam carminum pleraque adhuc in multis, sicut et ipse nosti, frequentantur et decantantur regionibus, ab his maxime quos vita similis oblectat. Quantam autem maestitiam, quos gemitus, quae lamenta nostri super hoc scholares assumerent, ubi videlicet hanc animi mei occupationem immo perturbationem presenserunt, non est facile vel cogitare.

Paucos enim iam res tam manifesta decipere poterat, ac neminem, credo, praeter eum ad cuius ignominiam maxime id spectabat, ipsum videlicet puellae avunculum. Cui quidem hoc cum a nonnullis nonnumquam suggestum fuisset, credere non poterat, tum, ut supra memini, propter immoderatam suae neptis amicitiam, tum etiam propter ante actae vitae meae continentiam cognitam. Non enim facile de his quos plurimum diligimus turpitudinem suspicamur, nec in vehementi dilectione turpis suspitionis labes potest inesse. Unde et illud est beati Hieronymi in epistola ad Castricianum: "Solemus mala domus nostre scire novissimi ac liberorum ac coniugum vitia, vicinis canentibus, ignorare." Sed quod novissime scitur, utique sciri quandoque contingit, et quod omnes deprehendunt, non est facile unum latere; sic itaque pluribus evolutis mensibus et de nobis accidit.

O quantus in hoc cognoscendo dolor avunculi! quantus in separatione amantium dolor ipsorum! quanta sum erubescentia confusus! quanta contritione super afflictione puellae sum aflictus! quantos meroris ipsa de verecundia mea sustinuit aestus! Neuter quod sibi, sed quod alteri contigerat quaerebatur; neuter sua, sed alterius plangebat incommoda. Separatio autem haec corporum maxima erat copulatio animorum, et negata sui copia amplius amorem accendebat, et verecundiae transacta iam passio inverecundiores reddebat; tantoque verecundiae minor extiterat passio quanto convenientior videbatur actio. Actum itaque in nobis est quod in Marte et Venere deprehensis poetica narrat fabula. Non multo autem post, puella se concepisse comperit, et cum summa exultatione mihi super hoc ilico scripsit, consulens quid de hoc ipse faciendum deliberarem. Quadam itaque nocte, avunculo eius absente, sicut nos condixeramus, eam de domo avunculi furtim sustuli et in patriam meam sine mora transmisi; ubi apud sororem meam tam diu conversata est donec pareret masculum quem Astralabium nominavit.

Avunculus autem eius post ipsius recessum quasi in insaniam conversus, quanto aestuaret dolore, quanto afficeretur pudore, nemo nisi experiendo cognosceret. Quid autem in me ageret, quas mihi tenderet insidias, ignorabat. Si me interficeret seu in aliquo corpus meum debilitaret, id potissimum metuebat ne dilectissima neptis hoc in patria mea plecteretur. Capere me et invitum alicubi coercere nullatenus valebat, maxime cum ego mihi super hoc plurimum providerem, quod eum, si valeret vel auderet, citius agredi non dubitarem.

Tandem ego eius immoderate anxietati admodum compatiens, et de dolo quem fecerat amor tanquam de summa proditione me ipsum vehementer accusans, conveni hominem supplicando et promittendo quamcunque super hoc emendationem ipse constitueret, nec ulli mirabile id videri asserens, quicumque vim amoris expertus fuisset, et qui quanta ruina summos quoque viros ab ipso statim humani generis exordio mulieres deiecerint memoria retineret. Atque ut amplius eum mittigarem supra quam sperare poterat, obtuli me ei satisfacere, eam scilicet quam corruperam mihi matrimonio copulando, dummodo id secreto fieret, ne fame detrimentum incurrerem. Assensit ille, et tam sua quam suorum fide et osculis eam quam requisivi concordiam mecum iniit, quo me facilius proderet…sequetur 
 
< Antecedens   Proximum >