Acta diurna
Aktuality
Sessiones
Proposita nostra
Moderatores
Moderatores honoris causa
Symbolae
Textus
Lingua Latina per se illustrata
Učebnice latiny
Studium v zahraničí
Semináře a kongresy
Živá latina na internetu
Nexus/Odkazy
Esne oblitus verbi arcani?

 

                ---------------------               
           Circulus Latinus Pragenus
                     commendat:

                     Academiam
            c. n. VIVARIVM NOVUM

               

                             et

               Gregem histrionum
                     c. n. LVPA  

             

                ---------------------

                         CLP in:

             


Scribas ad nos
Sessio XVI; De otio
Ioannes Országh   

Cum iam pluries antea verba columnae illius litterarum Latinarum meditati eramus, tum etiam hac sessione partem eiusdem praeclari scriptoris Senecae operis, quod inscribitur De otio, non solum simul legimus, sed legentes intellegere conati sumus. Id nobis eo est carius visum, quo ipsi otio caremus. Sed, ut Senecae proposita ac placita sequamur, otium nullo modo in eam partem interpretandum, velut si nihil faceremus, sentimus. Dicit enim philosophus ille nec contemplationem sine actione esse. Et iuste quidem: nam utrique nos natura genuit, et contemplationi rerum (id est otio) et actioni, non autem negligentiae. Quamquam nobismet ipsis, ut ante indicavi, otio haud saepe frui licet, cogitare quidem de eo potuimus paucum saltem tempus quasi horam nobis fugacem rapientes. In fine tamen nil aliud nisi quod a Seneca in hoc opere dictum conperimus, quod est: "Homo ad immortalium cognitionem nimis mortalis est."

 
< Antecedens   Proximum >