Acta diurna
Aktuality
Sessiones
Proposita nostra
Moderatores
Moderatores honoris causa
Symbolae
Textus
Lingua Latina per se illustrata
Učebnice latiny
Studium v zahraničí
Semináře a kongresy
Živá latina na internetu
Nexus/Odkazy
Esne oblitus verbi arcani?

 

                ---------------------               
           Circulus Latinus Pragenus
                     commendat:

                     Academiam
            c. n. VIVARIVM NOVUM

               

                             et

               Gregem histrionum
                     c. n. LVPA  

             

                ---------------------

                         CLP in:

             


Scribas ad nos
Petrus Abelardus: Historia calamitatum (Sessio XIII)
Petrus Abelardus   

QUOMODO IN AMOREM HELOISAE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT

     Erat quippe in ipsa civitate Parisius adolescentula quaedam nomine Heloisa, neptis canonici cuiusdam qui Fulbertus vocabatur, qui eam quanto amplius diligebat tanto diligentius in omnem qua poterat scientiam litterarum promoveri studuerat. Quae cum per faciem non esset infima, per abundantiam litterarum erat suprema. Nam quo bonum hoc litteratoriae scilicet scientiae in mulieribus est rarius, eo amplius puellam commendabat et in toto regno nominatissimam fecerat. Hanc igitur, omnibus circunspectis quae amantes allicere solent, commodiorem censui in amorem mihi copulare, et me id facillime credidi posse. Tanti quippe tunc nominis eram et iuventutis et formae gratia preminebam, ut quamcunque feminarum nostro dignarer amore nullam vererer repulsam. Tanto autem facilius hanc mihi puellam consensuram credidi, quanto amplius eam litterarum scientiam et habere et diligere noveram; nosque etiam absentes scriptis internuntiis invicem liceret presentare et pleraque audacius scribere quam colloqui, et sic semper iocundis interesse colloquiis.

     In huius itaque adolescentulae amorem totus inflamatus, occasionem quaesivi qua eam mihi domestica et cottidiana conversatione familiarem efficerem et facilius ad consensum traherem. Quod quidem ut fieret, egi cum praedicto puellae avunculo, quibusdam ipsius amicis intervenientibus, quatenus me in domum suam, quae scholis nostris proxima erat, sub quocumque procurationis pretio susciperet, hanc videlicet occasionem pretendens, quod studium nostrum domestica nostrae familiae cura plurimum prepediret, et impensa nimia nimium me gravaret. Erat autem cupidus ille valde atque erga neptim suam, ut amplius semper in doctrinam proficeret litteratoriam, plurimum studiosus. Quibus quidem duobus facile eius assensum assecutus sum et quod obtabam obtinui, cum ille videlicet et ad pecuniam totus inhiaret et neptim suam ex doctrina nostra aliquid percepturam crederet. Super quo vehementer me deprecatus, supra quam sperare praesumerem, votis meis accessit, et amori consuluit, eam videlicet totam nostro magisterio committens, ut quotiens mihi a scholis reverso vaccaret, tam in die quam in nocte ei docende operam darem, et eam si neglegentem sentirem vehementer constringerem. In qua re quidem, quanta eius simplicitas esset vehementer ammiratus, non minus apud me obstupui quam si agnam teneram famelico lupo committeret. Qui cum eam mihi non solum docendam, verum etiam vehementer constringendam traderet, quid aliud agebat quam ut votis meis licentiam penitus daret, et occasionem, etiam si nollemus, offerret, ut quam videlicet blanditiis non possem, minis et verberibus facilius flecterem. Sed duo erant quae eum maxime a turpi suspicione revocabant, amor videlicet neptis, et continentiae meae fama praeterita.

     Quid plura? Primum domo una coniungimur, postmodum animo. Sub occasione itaque disciplinae, amori penitus vaccabamus, et secretos recessus, quos amor optabat, studium lectionis offerebat. Apertis itaque libris, plura de amore quam de lectione verba se ingerebant, plura erant oscula quam sententiae; saepius ad sinus quam ad libros reducebantur manus, crebrius oculos amor in se reflectebat quam lectio in scripturam dirigebat. Quoque minus suspicionis haberemus, verbera quandoque dabat amor, non furor, gratia, non ira, quae omnium ungentorum suavitatem transcenderent. Quid denique? Nullus a cupidis intermissus est gradus amoris, et si quid insolitum amor excogitare potuit, est additum; et quo minus ista fueramus experti gaudia, ardentius illis insistebamus, et minus in fastidium vertebantur... sequetur

 
 
< Antecedens   Proximum >