Acta diurna
Aktuality
Sessiones
Proposita nostra
Moderatores
Moderatores honoris causa
Symbolae
Textus
Lingua Latina per se illustrata
Učebnice latiny
Studium v zahraničí
Semináře a kongresy
Živá latina na internetu
Nexus/Odkazy
Esne oblitus verbi arcani?

 

                ---------------------               
           Circulus Latinus Pragenus
                     commendat:

                     Academiam
            c. n. VIVARIVM NOVUM

               

                             et

               Gregem histrionum
                     c. n. LVPA  

             

                ---------------------

                         CLP in:

             


Scribas ad nos
Sessio XIII; Petri Abelardi Historia calamitatum, pars prima
Borekius Marcus   

Cum aut operibus auctorum Romanorum aut libris humanistarum, qui dicuntur, multum operae plerumque dare soleremus, inter sessionem Circuli XIII, ut aliquantulum cum argumentum tum aetatem, qua opera proposita conscripta sunt, variaremus, librum a Petro Abelardo medio aevo exaratum historiamque calamitatum eius describentem aggressi sumus. Doctrice igitur Krylová, hospite gratissima, praesente ceterisque sodalibus adiuvantibus indolem arrogantiam versutiam Abelardi ac pulchritudinem docilitatem sollertiam Heloisae cognovimus sententiam denique communem ferentes utrumque amatorum vero atque ferme perpetuo amore, ut proxima occasione bene comperiemus, alterius flagravisse. Nondum autem verba de calamitate maxima miseri Abelardi legimus. Hac de causa alios nuntios de vita huius viri doctissimi a nobis mox lectum iri spe nitor.

 
< Antecedens   Proximum >