Acta diurna
Aktuality
Sessiones
Proposita nostra
Moderatores
Moderatores honoris causa
Symbolae
Textus
Lingua Latina per se illustrata
Učebnice latiny
Studium v zahraničí
Semináře a kongresy
Živá latina na internetu
Nexus/Odkazy
Esne oblitus verbi arcani?

 

                ---------------------               
           Circulus Latinus Pragenus
                     commendat:

                     Academiam
            c. n. VIVARIVM NOVUM

               

                             et

               Gregem histrionum
                     c. n. LVPA  

             

                ---------------------

                         CLP in:

             


Scribas ad nos
Sessio XII; De salutandi formulis methodo inductiva tractandis
Georgius A. Laminarius   

a.d. XIV Kal. Apr. anno MMVII redempti mundi; 19.3.2007

Duodecimo die mensis Martii hora iamdudum statuta item duodecim linguae Latinae vivae fautores convenerunt inter se, ut non solum tempus una cum congerronibus Latine sermocinando tererent, sed etiam aliquid novi experirentur; nam illo die cum plurimi Latinitatis in Universitate Carolina studiosi, tum praecipue quattuor discipuli, qui septimum decimum capitulum libri, qui „Lingua Latina per se illustratur“ inscribitur, perfecerunt, sessioni interfuere ea ipsa de causa, ut plerique eorum ad conventum Neapoli celebrandum ituri maiorem sibi compararent loquendi facultatem; hunc igitur finem sub oculis continuo habentes partes quasdam ex primo et altero Erasmi Roterodami colloquio familiari expromptas adnotationibusque Ørbegianis instructas perlegimus: primum nonnullas salutandi, deinde percontandi formulas didicimus, postremo omnia ad militem Romanum spectantia simul cum discipulis repetiimus.

Si plura scire cupis, documenta illic tractata hic inspicias.

 
< Antecedens   Proximum >