Acta diurna
Aktuality
Sessiones
Proposita nostra
Moderatores
Moderatores honoris causa
Symbolae
Textus
Lingua Latina per se illustrata
Učebnice latiny
Studium v zahraničí
Semináře a kongresy
Živá latina na internetu
Nexus/Odkazy
Esne oblitus verbi arcani?

 

                ---------------------               
           Circulus Latinus Pragenus
                     commendat:

                     Academiam
            c. n. VIVARIVM NOVUM

               

                             et

               Gregem histrionum
                     c. n. LVPA  

             

                ---------------------

                         CLP in:

             


Scribas ad nos
Sessio XI; Ludovici Vivis "Praecepta educationis"
Ioannes Országh   

Sessione XI circuli nostri frequenter adita partem e praeclari scriptoris Ioannis Ludovici Vivis colloquio una perlegimus, cuius titulus est "Praecepta educationis". Aspicere nobis in primis propositum fuit, quanta cura atque diligentia humanista ille praeclarus argumentum cum grave et vehemens tum etiam iucundum et gratum tractasset. Nam, ut Vivis ipsius verbis utamur, "magna esse aetati nostrae pericula", quae nonnullis ex fontibus quasi diffunduntur et sparguntur, quibuscum luctandum esse statuamus oportet. Quod cum non sit factu facile, tamen ut superemus, non est corruganda frons nec arrogantia in sermonibus monstranda, sed hilari facie et affabili potius nos ceteris praestaremus Vives voluit. Praeterea, omi in re ut temperantiam quandam adhibentes nos gereremus humanista suasit, rationem adducens: "Intemperantia facit nos beluas, mendacium diabolos, veritas semideos."

 
< Antecedens   Proximum >