Acta diurna
Aktuality
Sessiones
Proposita nostra
Moderatores
Moderatores honoris causa
Symbolae
Textus
Lingua Latina per se illustrata
Učebnice latiny
Studium v zahraničí
Semináře a kongresy
Živá latina na internetu
Nexus/Odkazy
Esne oblitus verbi arcani?

 

                ---------------------               
           Circulus Latinus Pragenus
                     commendat:

                     Academiam
            c. n. VIVARIVM NOVUM

               

                             et

               Gregem histrionum
                     c. n. LVPA  

             

                ---------------------

                         CLP in:

             


Scribas ad nos
Sessio VIII; Tirones venerunt, Caesar imaginibus ornatus
Borekius Marcus   
     Hac sessione quodam modo peculiari, quippe quae non participibus modo veteribus verum etiam discipulis natu minoribus Latinitatemque vivam primum gustantibus dicata esset, opus litterarum Latinarum aureum, commentarios scilicet de bello Gallico a Caesare conscriptos, cum iis, qui hunc librum procul dubio iam offendere, tum praecipue iuvenibus, quos Caesar gestaque eius plerumque iuvare solent, proposuimus. Etsi sunt qui modum scribendi Caesaris facilem ducant, quam opinionem probare nullo pacto audeo, verba Caesaris aliquantulum a Rubricastellano (Karl-Heinz Graf von Rothenburg) accommodata imaginibusque ornata eo consilio usurpavimus, ut tirones magno cum gaudio textum sibi propositum legerent. Discipuli autem, quorum unus XIII tantum(!) annos natus est, methodo Montauriana instituuntur. Hac de causa loco verborum Caesaris vocabula, quae in libro c. t. Familia Romana inveniuntur, posuimus atque ut de variis rebus inexpertos iuvenes interrogare facile possemus, novas sententias gesta Caesaris designantes excogitavimus. Primum sane metuerunt miseri, deine autem paulatim ac pedetemptim nobiscum collaborare coeperant. Schola iis, ut postea accepi, placuit. Utinam verum dixerint! Utcumque est, nos huiusce modi scholam futuro tempore nonnumquam denuo celebraturos spero.
 
< Antecedens   Proximum >