Acta diurna
Aktuality
Sessiones
Proposita nostra
Moderatores
Moderatores honoris causa
Symbolae
Textus
Lingua Latina per se illustrata
Učebnice latiny
Studium v zahraničí
Semináře a kongresy
Živá latina na internetu
Nexus/Odkazy
Esne oblitus verbi arcani?

 

                ---------------------               
           Circulus Latinus Pragenus
                     commendat:

                     Academiam
            c. n. VIVARIVM NOVUM

               

                             et

               Gregem histrionum
                     c. n. LVPA  

             

                ---------------------

                         CLP in:

             


Scribas ad nos
Sessio VII; Colloquium cum Maria Pia Guerbet
Georgius A. Laminarius   

Sessio a.d. XIV Kal. Febr. anno MMVII p.Chr.n.; 11.1.2007

Die undecimo mensis Ianuarii octo linguae Latinae eiusdemque vivae fautores convenerunt inter se, qui de conventu Academiae Latinitati Fovendae anno superiore in Hispania habito semonem caederent; ergo Maria Pia Guerbet, hospes nostra Franco-Galla Amicitiaeque Catholicae pro Latinitate particeps, de statu rerum in patria sua locuta photographemata aestivo tempore in Hispania capta nobis ostendit ac descripsit; praeterea magno sumus affecti gaudio ea de causa, quod Bohumila Mouchová, doctrix colendissima ipsiusque Academiae Latinitati Fovendae sodalis, ad nos venit nobisque in rebus tractandis opem tulit. Antequam sessionem nostram ad finem perduximus, crustulum regum Lutetia Parisiorum Pragam allatum gustavimus; hospes deinceps nostra forte Fortuna fabam in crustulo invenit, regina, quamvis invita, facta coronata est, regem sibi elegit cyathoque vino spumante impleto omnibus amicis propinavit. Quid plura? Nomine igitur –credo- omnium, qui huius sessionis partem ceperunt, gratias Mariae Piae agere velim, quippe quae tanta benignitate, tanta amicitia, tanta humanitate in nos usa est.

Sessio VII

 
< Antecedens   Proximum >