Acta diurna
Aktuality
Sessiones
Proposita nostra
Moderatores
Moderatores honoris causa
Symbolae
Textus
Lingua Latina per se illustrata
Učebnice latiny
Studium v zahraničí
Semináře a kongresy
Živá latina na internetu
Nexus/Odkazy
Esne oblitus verbi arcani?

 

                ---------------------               
           Circulus Latinus Pragenus
                     commendat:

                     Academiam
            c. n. VIVARIVM NOVUM

               

                             et

               Gregem histrionum
                     c. n. LVPA  

             

                ---------------------

                         CLP in:

             


Scribas ad nos
Sessio VI; De doctore umbratico et colloquium cum Paulo Ambulatore
Ioannes Országh   

Cum ad nos ex Italia veniret Paulus Ambulator, actum est incipiente sessione praesertim de vita Montellensi, quam ille sodalis noster agit. Narravit nobis, quid novi factum esset in academia c. n. Vivarium novum, cuius nonnulli nostrum annis praeteritis participes fuerant. Qua re nuntiata transitum est ad disputationem de voce doctoris umbratici. Nam simul quaerebamus, quidnam prorsus sibi vellet terminus iste quemque dicere umbraticum nobis liceret quibusque de causis. Omnes sententias de re protulere suas ac hac praesertim in re consensere, quod doctor umbraticus ille esset dicendus, qui sese semper a hominum societate secerneret neque quidquam praeter studia sua ageret ita, ut non nisi de illis loqui posset. Dictum est etiam contrariam vocem esse posse philantropum, qui ad id maxime tenderet, ut ceteris prodesset seque exemplum hominibus praesteret; illum ergo vitae potius quam merae doctrinae causa studia prosequi. Nonnihil vero de causis, cur hodie Latine loqueremur, verba fecimus demonstrantes exstare quandam sapientiae catenam velut traditionem, cuius partes nos esse sentimus atque linguam Latinam saeculorum cursu amplam admodum ac divitem factam esse, qua omnia, quae experiremur, significare ac describere possemus.

 
< Antecedens   Proximum >