Acta diurna
Aktuality
Sessiones
Proposita nostra
Moderatores
Moderatores honoris causa
Symbolae
Textus
Lingua Latina per se illustrata
Učebnice latiny
Studium v zahraničí
Semináře a kongresy
Živá latina na internetu
Nexus/Odkazy
Esne oblitus verbi arcani?

 

                ---------------------               
           Circulus Latinus Pragenus
                     commendat:

                     Academiam
            c. n. VIVARIVM NOVUM

               

                             et

               Gregem histrionum
                     c. n. LVPA  

             

                ---------------------

                         CLP in:

             


Scribas ad nos
Sessio IV; De amicitia (Cicero, Aelredus Rievallensis)
Ioannes Országh   

Initio quartae circuli nostri sessionis breviter de morte vitaque necnon de verbis locutionibusque ad ea pertinentibus Petro praeside disputavimus. Statim posthac ad amicitiam perscrutandam transgressi sumus legentes partes electas cum ex Ciceronis De amicitia celeberrimo opere, tum etiam ex Aelredi Rievallensis libro, quo praecipue de amicitia tractat nonnula cogitatatione digna inducens. Quibus perlectis ipsi de scriptorum propositis collocuti paulisper sumus, quod colloquium omnium animos imflamare visum est. Nam varia inter argumenta primum illud posuimus, qua in re vera constaret amicitia. Postquam statuimus amicitiae medullam esse virtutem, meditati sumus de benevolentia ac caritate, qua re ab amicitia differrent.

 
< Antecedens   Proximum >