Acta diurna
Aktuality
Sessiones
Proposita nostra
Moderatores
Moderatores honoris causa
Symbolae
Textus
Lingua Latina per se illustrata
Učebnice latiny
Studium v zahraničí
Semináře a kongresy
Živá latina na internetu
Nexus/Odkazy
Esne oblitus verbi arcani?

 

                ---------------------               
           Circulus Latinus Pragenus
                     commendat:

                     Academiam
            c. n. VIVARIVM NOVUM

               

                             et

               Gregem histrionum
                     c. n. LVPA  

             

                ---------------------

                         CLP in:

             


Scribas ad nos
Sessio I; De Maturino Corderio, Posselio, Cicerone
Georgius A. Laminarius   

Sessio a.d. IV Non. Nov. anno MMVI redempti mundi habita; 1.11.2006

Primo die Iovis mensis Novembris nonnulli linguae Latinae fautores conclave Facultatis philosophiae numero 105 obsignatum ingressi Circuli Latini Prageni sessionem celebrare occepere; qui inter se de inceptis sodalitatis nostrae collocuti textus dignos, qui hac vice legerentur, ex moderatore accepere, mutatis verbis pro virili parte enodavere sermonemque inter se caesere; qui textus legendi ex operibus trium egregiorum scriptorum Latinorum deprompti hac in pagina retiali praesto tibi sunt. Ergo primum Maturini Corderii (1479–1564), qui Lutetiae Parisiorum Ioannem Calvinum docuerat deindeque Genavam ad discipulum suum migraverat, colloquium scholasticum legimus, ut nosmet ipsi et legendo et de verborum quorundam vi breviter loquendo exerceremur; partem deinceps orationis, quam Ioannes Posselius (1528-1591), rector quondam academiae Rostochianae, de ratione discendae ac docendae linguae Latinae et Graecae habuit, cum oculis tum mente perlustravimus, ut ad aliquot epistulas Marci Tulli Ciceronis (106-43 a.Chr.n.) Terentiae uxori communicatas non solum legendas, sed etiam mutatis verbis explicandas animos adiungeremus. Illae enim litterae, utpote brevissimae, non modo admodum faciles lectu videntur, verum etiam multas locutiones ad vivae linguae Latinae usum perutiles continent.

 

 
Proximum >