Acta diurna
Aktuality
Sessiones
Proposita nostra
Moderatores
Moderatores honoris causa
Symbolae
Textus
Lingua Latina per se illustrata
Učebnice latiny
Studium v zahraničí
Semináře a kongresy
Živá latina na internetu
Nexus/Odkazy
Esne oblitus verbi arcani?

 

                ---------------------               
           Circulus Latinus Pragenus
                     commendat:

                     Academiam
            c. n. VIVARIVM NOVUM

               

                             et

               Gregem histrionum
                     c. n. LVPA  

             

                ---------------------

                         CLP in:

             


Scribas ad nos
Sessio V; De doctore umbratico
Georgius A. Laminarius   

Sessio a.d. XIX Kal. Ian. anno MMVI p.Chr.n. habita; 14.12.2006

Die quarto decimo mensis Decembris octo linguae Latinae vivae fautores conclave, in quo convenire solemus, implevere, ut quintam Circuli Latini Prageni sessionem pedantismo, qui dicitur, pesti iam inde ab antiquis temporibus usque ad tempora nostra vigenti, dicatam una celebrarent locosque admodum utiles ex oratione Davidis Ruhnkenii de doctore umbratico depromptos maxime intentis oculis legerent; hisce igitur verbis ad scholas et inferioris et superioris gradus spectantibus perlectis ac pertractatis de vitio isto maximopere vitando colloqui conati sumus; cum autem diutius tolerabili omnia proxime celeriter perstricta contemplaremur, animos induximus, ut disputationem nostram neutiquam omittendam ad primam mensis Ianuarii hebdomadam differemus. Ergo eos, qui scholae nostrae non interfuerint, ex animo suadeo, ut textum illum ex paginis nostris retialibus expromant, si iis placuerit, legant, nobiscum initio sessionis proxime futurae colloquantur.

Sed imprimis videte, amici, ne - ut verbis Petronii utar- umbratici doctores, qui iuvenum ingenia delent, fiatis. Si plura scire cupis, documenta illic tractata hic iinspicias.

 
< Antecedens   Proximum >