Acta diurna
Aktuality
Sessiones
Proposita nostra
Moderatores
Moderatores honoris causa
Symbolae
Textus
Lingua Latina per se illustrata
Učebnice latiny
Studium v zahraničí
Semináře a kongresy
Živá latina na internetu
Nexus/Odkazy
Esne oblitus verbi arcani?

 

                ---------------------               
           Circulus Latinus Pragenus
                     commendat:

                     Academiam
            c. n. VIVARIVM NOVUM

               

                             et

               Gregem histrionum
                     c. n. LVPA  

             

                ---------------------

                         CLP in:

             


Scribas ad nos
Domus deliciarum, c n. "Stella"
Borekius Marcus   

Stella - villa aestiva a Ferdinando Tirolensi constructa

     

Carmen quod Andreas ille Breton de Stella conscripsit

 

A flanc d´abime,
construit en pierre philosophale
s´ouvre le château étoile.

(Supra voraginem sita est aula e lapide philosophorum constructa, cui stellae forma est)

 

 

Inscriptio in lapide auspicali aedificio exstruendo

 

Cum lustra viderat tercentu(m)
 et vndecim Aetas
A Jesu nobis data salute Nato
Sola me finxit Fondato lapide primo
Fernandi Archiducis Diva Minerva manus
Me vt vides finxit posuitque dextera sacra
Fernandi Regis Romanorum filii
 
F. F. F.    A. M. D. L. V.

Opus albarium - virtutes Romanorum

 

Mucius Scaevola

Livius: Ab Urbe Condita II, 12

...Cum rex simul ira infensus periculoque conterritus circumdari ignes minitabundus iuberet, nisi expromeret propere, quas insidiarum sibi minas per ambages iaceret, 'en tibi' inquit, 'ut sentias, quam vile corpus sit iis, qui magnam gloriam vident', dextramque accenso ad sacrificium foculo inicit. quam cum velut alienato ab sensu torreret animo, prope attonitus miraculo rex cum ab sede sua prosiluisset amoverique ab altaribus iuvenem iussisset, 'tu vero abi' inquit, 'in te magis quam in me hostilia ausus. iuberem macte virtute esse, si pro mea patria ista virtus staret; nunc iure belli liberum te intactum inviolatumque hinc dimitto'...

 

Horatius Cocles

Livius: Ab Urbe Condita II, 10

... et clamore sublato undique in unum hostem (sc. Horatium Coclitem) tela coniciunt. quae cum in obiecto cuncta scuto haesissent, neque ille minus obstinatus ingenti pontem obtineret gradu, iam impetu conabantur detrudere virum, cum simul fragor rupti pontis, simul clamor Romanorum alacritate perfecti operis sublatus, pavore subito impetum sustinuit. tum Cocles 'Tiberine pater' inquit, 'te sancte precor, haec arma et hunc militem propitio flumine accipias'. ita sicut erat armatus in Tiberim desiluit multisque superincidentibus telis incolumis ad suos tranavit rem ausus plus famae habituram ad posteros quam fidei...

 

Lacus Curtius

Livius: Ab Urbe Condita I, 12-13

...Mettius in paludem sese strepitu sequentium trepidante equo coniecit; averteratque ea res etiam Sabinos tanti periculo viri. et ille quidem annuentibus ac vocantibus suis favore multorum addito animo evadit; Romani Sabinique in media convalle duorum montium redintegrant proelium. Sed res Romana erat superior...
.... monumentum eius pugnae, ubi primum ex profunda emersus palude equus Curtium in vado statuit, Curtium lacum appellarunt...

 

Livius: Ab Urbe Condita VII, 6

... Eodem anno, seu motu terrae seu qua vi alia, forum medium ferme specu vasto conlapsum in inmensam altitudinem dicitur; neque eam voraginem coniectu terrae, cum pro se quisque gereret, expleri potuisse, priusquam deum monitu quaeri coeptum, quo plurimum populus Romanus posset: id enim illi loco dicandum vates canebant, si rem publicam Romanam perpetuam esse vellent tum M. Curtium, iuvenem bello egregium, castigasse ferunt dubitantes, an ullum magis Romanum bonum quam arma virtusque esset, et silentio facto templa deorum inmortalium, quae foro inminent, Capitoliumque intuentem et manus nunc in caelum, nunc in patentes terrae hiatus ad deos manes porrigentem se devovisse; equoque deinde quam poterat maxime exornato insidentem armatum se in specum inmisisse, donaque ac fruges super eum a multitudine virorum ac mulierum congestas, lacumque Curtium non ab antiquo illo T. Tati milite Curtio Mettio, sed ab hoc appellatum. cura non deesset, si qua ad verum via inquirentem ferret; nunc fama rerum standum est, ubi certam derogat vetustas fidem; et lacus nomen ab hac recentiore insignitius fabula est.

 

Cimo et Pero

Valerius  Maximus V, 4 (ext.) 
Idem praedicatum de pietate Perus existimetur, quae patrem suum Mycona (= Cimonem) consi<mi>li fortuna adfectum parique custodiae traditum iam ultimae senectutis uelut infantem pectori suo admotum aluit. haerent ac stupent hominum oculi, cum huius facti pictam imaginem uident, casusque antiqui condicionem praesentis spectaculi admiratione renouant, in illis mutis membrorum liniamentis uiua ac spirantia corpora intueri credentes. quod necesse est animo quoque euenire, aliquanto efficaciore pictura litterarum uetera pro recentibus admonito recordari. 


Atilius Regulus

Valerius Maximus: Facta et dicta memorabilia IX, 2

Karthaginienses Atilium Regulum palpebris resectis machinae, in qua undique praeacuti stimuli eminebant, inclusum uigilantia pariter et continuo tractu doloris necauerunt, tormenti genus haud dignum passo, auctoribus dignissimum.

 

Stratonice et Antiochos

Scholia in Lucianum (scholia vetera et recentiora Arethae) 15, 14

...

 
< Antecedens   Proximum >