Acta diurna
Aktuality
Sessiones
Proposita nostra
Moderatores
Moderatores honoris causa
Symbolae
Textus
Lingua Latina per se illustrata
Učebnice latiny
Studium v zahraničí
Semináře a kongresy
Živá latina na internetu
Nexus/Odkazy
Esne oblitus verbi arcani?

 

                ---------------------               
           Circulus Latinus Pragenus
                     commendat:

                     Academiam
            c. n. VIVARIVM NOVUM

               

                             et

               Gregem histrionum
                     c. n. LVPA  

             

                ---------------------

                         CLP in:

             


Scribas ad nos
Latinitatis vivae seminarium Pragense IV
Georgius A. Laminarius   

     Fluvium latitudine, longitudine, altitudine ingentem innumerisque meatibus in oceanum totius orbis terrae erumpentem, lector magnanime, mente finge, ut bene perspectum habeas, quam varia sit Latinitas; aestivo igitur tempore ex permultis huius mundi regionibus ad LXX homines uniusque patriae Latinae cives et multarum rerum peritissimi et aliquid novi addiscere cupientes in urbem Pragam prope confluxere, ut raptis repagulis temporum suavissimo Romanorum sermone inter se colloquerentur, opera maiorum simul evolverent atque admirarentur, totam denique Latinitatem pro viribus inter se communicarent; qui conventus sub auspiciis Latinitatis Vivae Provehendae Associationis (L.V.P.A.), quae in Germania sedem habet, Facultatis Theologiae Catholicae, Instituti Graecitati Latinitatique augendae Facultatis Philosophiae Universitatis studiorum Carolinae haud procul ab Arce Pragensi instructus est; eodem cum multi Theodisci, nonnulli Poloni, Itali, bini Albani, Americani, Austriacae, unus Finnus, Hiberna septentrionalis, tum etiam XXX Bohemi sive iam fluenter loquentes sive loqui volentes seminarium participatum et de viris mulieribusque illustribus disputatum venere; hi in diaetis privatis aut in urbe ipsa aut in suburbiis, illi vero plerumque in domo Masarykiana deversabantur.
     Kalendis Augustis hora decima frequentia linguae Latinae vivae faventium ad occasionem inaugurationis sollemnis ecclesiam sancti Adalberti in parte postica ampli aedificii Facultatis Theologiae Catholicae Universitatis Carolinae siti domuique Masarykianae adiacentis expleverunt; illis deinceps in locis tum orationes celeberrimas, tum cantus iucundissimos audire licuit; primum enim Clara Havlásková et Reiko Kato clavilli modulis modos musicales Novakianos efficientibus Marcella Slavíková versus Horatii et Vergilii poetarum Sapphousque poetriae suo nomine digna ita belle ut luscinia cecinit; finem vero inaugurationis cantores ex collegio 419 cantibus amoris et mortis in musica spiritali aetatis renatarum artium posterioris exornaverunt. Sed ad alveum fluminis redeamus orationesque sollemnes saltem paucis exsequamur. Bohumila Mouchová doctrice Iosephoque Šimadl doctore moderantibus primum Inga Pessara-Grimm, conventus moderatrix et praeses L.V.P.A.e, deinde Dagmara Muchnová, doctrix et praeses Instituti Graecitatis et Latinitati augendae, seminarii participes allocutae sunt; postremo Ludovicus Ambruster, professor et decanus Facultatis Theologiae Catholicae, de linguae Latinae usu verba fecit omnesque admonuit, ut laborem ad colendas radices cultus atque humanitatis Europae intenderent, ut novi flores inde nasci possent. Altera in parte inaugurationis oratio sollemnis De lumine Pragensi in disciplina linguistica exorto Alfonsi Weische, emeriti professoris Universitatis studiorum Monasteriensis, qui Pragam profectus Monachii -pro dolor- febri correptus advenire non potuit, a Rudolfo Küppers doctore perlecta est; omnes coram auditoribus loquentes haud immerito laudibus prosecuti sunt plurimos, quorum primum locum Ludovicus Ambruster, professor et decanus, obtinuit, quippe qui decreto suo oecos ad acroases scholasque habendas concessisset.
     Magnus erat profecto numerus eorum, qui non solum sibi ceteros audiendo, sed etiam pluribus docentes et aliquid scientiae tradentes prodesse voluerint; spatio autem temporis iampridem statuto saepenumero duobus in conclavibus simul acroases vel scholae, quae porro in superioris gradus et tironibus destinatas divisae fuere, celebrabantur. Nunc igitur, ut haec quam commodissime persequamur, catervatim neque confuse omnes acroases scholasque habitas breviter perstringere conabor.
     Nonnullae acroases et scholae glottologiae dicatae fuere, quorum primo in loco oportet orationem sollemnem Alfonsi Weische commemorem, qui infaustis avibus Pragam non pervenit neque scholas de ordine verborum habere potuit; insuper Ignatius Richardus Danka de indoeuropaeis eorumque lingua verba fecit.
     Tres quattuorve praelectionum auctores historiae rerum gestarum indagandae atque explorandae provinciam susceperunt; primus Norbertus Thiel de Anna Swidnicensi, uxore Caroli IV., deinde Theresia Krekulová de Pragensi regione “inter Iudaeos”, postremo Arturus Tabaku de Georgio Castriota Scanderbeg, Christianae fidei propugnatore, disseruere; acroasis denique Godonis Lieberg de Caesaris BG II 16-28 comparando cum ceteris scriptoribus ad historiam partim rerum gestarum partim litterarum Latinarum pertinuit.
     Tertium acroaseon genus et ad artem versus pangendi et ad scriptores modo metrico scribentes spectavit; plurimi autem verba facere voluerunt; quorum Barbora Krylová de verbivelitatione apud Plautum, Georgius Schweitzer de metrica Plautina, Anna Elissa Radke de Joanne Cochanovio, principe poetarum Polonorum, Ioannes Kwapisz de Sotade, poeta versibus illutis illustri, Godo Lieberg de Amore et Roma, i.e. de Propertio, locuti sunt. Postremo Nicolaus Szymanski omnibus artem metricam discere in animo habentibus officinam poeticam benigne praebuit.
     Quid veneranda vetustas de philosophia, theologia, vita sensisset, scire fortassis cupierunt ii, qui scholarum Roberti Carfagni de taedio vitae apud praestantissimos scriptores Romanos, Thomae Sousedík, professoris egregii, de Thoma Aquinate oponioneque eius de variis vitae humanae finibus, Caeciliae Koch de Sancti Augustini Confessionibus partem ceperunt.
     Plurimi adfuere, quibus de optimis loquendi, docendi, vivendi rationibus apud humanistas, qui dicuntur, disputare in animo fuit; idcirco Aloisius Miraglia, praeses Academiae, c.n. Vivarium Novum, eximiam de Erasmo Roterodamo, Latinitatis principe acroasin recitavit tresque scholas celebravit de Sturmii docendi rationibus in classicis epitulis explanatis, de Nicolai Beraldi Aurelii consiliis ad pure integreque Latine loquendum, de molesta illa grammaticorum diligentia, quam pedantismum vocant; hac in schola vehementissime invectus est in mores, adversus quos veri humanistae pugnaverant et qui nonnullis in academiis adhuc vigent; ne ceteros dignissimos, qui laudentur, omittam, oportet profitear Bohumilam Mouchová de Mureti orationibus academicis de Taciti Annalibus legendis, Martinum Steiner de Comenio opinioneque eius de linguis docendis scholas habuisse Davidemque Morgan colloquia Erasmi Roterodami tractantem ludos propemodum scaenicos instruxisse.
     Recentioribus demum methodis docendi divulgadis ac propagandis Ericus Palmén operam dedit, utpote qui scholarem linguae Latinae librum proxime apud Finnos in lucem proditum, cui titulus „Clavis Latina“ est, proposuerit perbelleque descripserit; dehinc alumni Academiae, c.n. Vivarium Novum, de schola sua, in qua discipuli ex toto orbe terrae originem trahentes litteris Graecis et Latinis inter se tantum Latine sermonem caedentes student, strictim locuti sunt librosque scholares et linguae Latinae et linguae Graecae per se illustratae ostenderunt, quos quoquoversus divulgandos esse putant; hanc docendi viam, quae inductiva sive directa vocatur, Robertus Carfagni, eiusdem Academiae alumnus, in schola sua de Plauti prologo in Amphitryonem perspicue demonstravit.
     Utilissimae scholae tironibus destinatae iisdem in aedibus haberi solebant; ergo Caecilia Koch de Augustini Confessionibus, Barbora Krylová et Georgius Schweitzer de salutandi et valedicendi modo, de musica, carminibus, theatro, de familia, Aloisius Miraglia de libris, de auctoribus evolvendis, Bohumila Mouchová de domo, de habitatione locuti sunt; quibuscum vires coniunxerunt Ericus Palmén et Caecilia Koch drama Pompeianum parandum curans.
     Nonnumquam necesse est, ut homines plerumque in tectis de rebus maioribus disputantes foras exeant, loca amoenissima inspiciant, vocabula rerum cum rebus ipsis coniungant; itaque septem Latinitatis amatores regionem Pragensem “inter Iudaeos”, Arcem Pragensem, villam deliciarum, c.n. “Stella”, monasterium Brevnoviense ceteris monstraverunt. Aliquid denique temporis canticis a Finnis Latine redditis, cantibus ecclesiasticis, missae Latinae in ecclesia beatae Mariae Virginis et sancti Caroli Magni in monte Ventoso (Karlov) celebrandae attributum est.
     Nonis Augustis cum opulentissima cena festiva oratiunculis, canticis, scaenulis, gratiarum actionibus ornata ad finem perducta esset omnesque invicem rectissime valere iussissent, unusquisque particeps proculdubio mente volutabat, num tanta Latinitatem vivam colentium turba denuo Pragam reversura esset necne; equidem puto seminarium magno mihi emolumento fuisse speroque fore, ut non modo praesentia hominum doctorum fruamur, verum etiam aliquid boni hoc ex conventu perpetuo sumentes ipsi pro virili nostra portione numerum eorum augeamus. Sed antequam ad calcem perveniam, non possum, quin pariter omnibus, qui in seminario parando operam colocaverint, grates permultas agam; quorum in numero Bohumila Mouchová et Iosephus Šimandl, cum ferme omnia procuraverint atque administraverint, mirum ad modum enitent.


Georgius Laminarius (edetur in Auriga - ZJKF 49)

 
< Antecedens   Proximum >