Acta diurna
Aktuality
Sessiones
Proposita nostra
Moderatores
Moderatores honoris causa
Symbolae
Textus
Lingua Latina per se illustrata
Učebnice latiny
Studium v zahraničí
Semináře a kongresy
Živá latina na internetu
Nexus/Odkazy
Esne oblitus verbi arcani?

 

                ---------------------               
           Circulus Latinus Pragenus
                     commendat:

                     Academiam
            c. n. VIVARIVM NOVUM

               

                             et

               Gregem histrionum
                     c. n. LVPA  

             

                ---------------------

                         CLP in:

             


Scribas ad nos
Academia Vivarium Novum MMV-MMVI
Georgius A. Laminarius   

Amici linguam Latinam eandemque vivam colentes, ut ex sermone meo inquinataque Latinitate perfacile perspici potest, a teneris unguiculis linguam Latinam vix colui, semper autem, iam inde a puero rerum gestarum historiae operam dare studebam linguamque Latinam tantum adiutricem eiusdem disciplinae ducebam. Sed magno Dei beneficio optimos magistros magistrasque habui: primum Martinum Germaniculum, magistrum scholae linguarum eximium, qui viam ad adipiscendam Latinitatis scientiam optimis et his in locis insolitis docendi rationibus mihi praeluxit, deinde Bohumilam Mouchová, doctricem universitatis studiorum vel optimam, quae me scientia, doctrina, amore Latinitatis summopere ad studia eademque Latina exhortabatur meque in Italiam misit, postremo Aloisium Miraglia humanissimum ac mirabilem conveni, quem ipsi, quippe qui de gestis eius proculdubio certiores facti sitis, iudicare potestis.

Montellam perveni et ibidem cum sodalibus amicisque Italis, Bulgaro, Slovaco, Aesto, Canadensi, Hungaris, Ruteno, scholis simul interesse solebam. Illis igitur in locis Montellensibus altissimis montibus undique cinctis, quin etiam melle doctrinae ac sapientiae abundantibus, quorum amoenitates Borekius, amicus ac sodalis egregius perbelle descripsit, hoc anno academico multa mihi ignota addiscere cupiens scholas varias audire studebam. Ipse igitur Aloisius, magister ad unguem factus, commodissime atque ornatissime de arte Latine scribendi, de utraque lingua docenda, humanitate Latina scholas celebrabat; deinde Maurus Agosto, vir impense doctus et professor Pontificiae Universitatis Lateranensis, adeo scite, iucunde, salse nobiscum Marci Tulli Ciceronis orationes tractabat, ut omnino non possemus, quin tale ingenium admiraremur; postremo Thomas Franciscus Bórri, vir glottologiae peritissimus, de syntaxi Latina deque pronuntiatu Latino plurima verba faciebat. Praeterea tres sodales nostros doctrinamque suam nobis tradentes eandemque in nobis suscitantes crebro conveniebamus, ut cum Roberto Carfaneo de litteris Latinis, cum Arturo Tabaku de litteris Graecis colloqueremur, ut Alexandro Barbone docente linguam Graecam priscam disceremus.

Anno superiore, ut Borekius rectissime admonuit, permulti variis ex huius orbis terrae regionibus hospites Montellam venere, qui plurima verba de rebus sat magni ponderis facerent discipulosque eo doctiores redderent; ergo faustis avibus hoc quoque anno contigit, ut optatissima hospitum nobilissimorum praesentia frui nobis liceret; quorum primus ad nos pervenit David Morgan ex Universitate, c.n. Furman, qui de Utopia Thomae Mori haud inepte dissereret nosque ad Graece loquendum adhortaretur; deinceps Accium Watanabe ex Universitate Vasingtoniensi, qui morbo ex temporis commutatione orto affectus brevissime tantum de Anabasi Xenophontis docere potuit, et Iacobum Dobreff ex Universitate Lundensi, qui de colloquiis Renascentium litterarum aetate conscriptis verba fecit, libentissimo animo excepimus. Postremo mense Maio ineunte duo hospites celeberrimi ad nos venere variis de argumentis nequaquam vanis scholas atque acroases habituri; quorum Alexius Scatebranus ex Universitate Lomonosoviana de Hecyra Publii Terentii Afri et de vocabulo, quod est “pulcher”, disserens plane demonstravit item disciplinam glottologicam ad res philosophiae proprias spectare posse, et Curtius Smolak, praeses Instituti classici Universitatis Vindobonensis, auditorum animos mirum in modum oblectavit, cum variis de argumentis ab Horatii carminibus usque ad litteras saeculi duodedevicesimi locutus est.

Quid plura? Itinera sicut amici nostri scholas Academiae iam pridem frequentantes suscepimus; ergo non modo montem Vesuvium ascendimus, Paestum, Pompeios, Herculaneum, Stabias, Neapolim, Cumas, Baias, Puteolos invisimus, verum etiam Romam ad sollemnitatem in “Academia Lynceorum” celebrandam urbemque aeternam inspiciendam et Sulmonem, unde Publius Ovidius Naso ortus est, ad meliorem linguae Latinae docendae methodum provehendam una petivimus. Demum unusquisque nostrum regionem Academiae adiacentem pervagari poterat, qui valles montesque amoenissimos, veram tranquillitatis sedem, ingrediretur et aliquid temporis sive corpori sive animo exercendo tribueret.

Sed haec hactenus. Nunc autem dicendum est, quid fructus mihi academia attulerit; primum aliis in terris iam diu usitatas, mihi autem novas docendi methodos in Bohemiam inducendas cognovi, quibus nixi sine molesta illorum Grammaticorum diligentia, etsi praecepta tamquam fundamenta templi necessaria sunt, linguam Latinam docere possumus; deinde mens mea illic adeo inclinata est, ut non tantum rerum gestarum historiae, ut antea, sed litteris humanioribus iisdemque humanisticis, quae dicuntur, operam in perpetuum darem.

Dicere ergo oportet, ut omnia quam brevissime concludam, ibi non solum scientiam, doctrinam, sapientiam, sed praesertim – quod mihi plurimi est – benevolentiam modo quodam firmissimo cum caritate et castitate coniunctam inveniri posse; omnes enim illic versantes non condiscipulos, non sodales, non magistros, sed potius familiares, fratres, patres meos existimo esse; et nunc nihil aliud dicere queo quam ‘DIXI’.

Oratiuncula Georgii Laminarii (ex Universitate Carolina Pragensi) de Vivario Novo coram seminarii Pragensis participibus a.d. IV Non. Aug. anno MMVI habita posteaque recognita et aucta.

 

 
< Antecedens   Proximum >