Acta diurna
Aktuality
Sessiones
Proposita nostra
Moderatores
Moderatores honoris causa
Symbolae
Textus
Lingua Latina per se illustrata
Učebnice latiny
Studium v zahraničí
Semináře a kongresy
Živá latina na internetu
Nexus/Odkazy
Esne oblitus verbi arcani?

 

                ---------------------               
           Circulus Latinus Pragenus
                     commendat:

                     Academiam
            c. n. VIVARIVM NOVUM

               

                             et

               Gregem histrionum
                     c. n. LVPA  

             

                ---------------------

                         CLP in:

             


Scribas ad nos
Academia Vivarium Novum MMIV-MMV
Borekius Marcus   

     Anno praeterito Bohumila Mouchová doctrice humanissima favente occasionem studendi eximiam habui in academia, cui nomen "Vivarium Novum" est, quaeque in Italia haud procul a Neapoli, urbe Campaniae maxima, apud parvum oppidum nomine Montellam sita est. Academiae, cuius nomen originem suam e Cassiodori "Vivario" ducit, Aloisius Miraglia, Italus professor, praeest, qui discipulis paene omnibus e partibus orbis terrarum (vel potius terrae: ne tantummodo de Imperio Romano loquamur) acroases atque praelectiones variis de rebus Latino tantum sermone praebet. Haec "villa rustica" altis montibus vestitis atque silvestribus undique continetur, regio autem Montellensis caelo sereno revera Arcadiae similis est, etsi cives ipsi de caeli asperitate saepe queruntur. Campania tota, terra multis monumentis nobilissima atque urbibus antiquis ornata, unde placita atque cogitata Zenonis, Parmenidis, aliorumque multorum venerunt, ubi Horatius et Seneca deversari solebant, ubi villas suas magnificas Caesar, Cicero, Plinius, Pollio habuerunt, sine ulla dubitatione regio his studiis aptissima est. In scholarum aedibus bibliotheca maxima fere viginti milia voluminum continens, conclave scholare magnum, clavichordium, sedes computatoria ac cinematographeum insunt; circum autem domum hortos et campum lusorium invenire potes.

     Discipuli revera variis e mundi partibus venerunt: nonnulli Albani et Itali, Aestius, duo Bohemi et unus discipulus ex Civitatibus Foederatis Americanis; praeterea hospites, praesertim Americanos, non raro ac libenter accepimus. Cottidie unus e magistris aliquid praelegebat: professor Miraglia scholas De humanitate Latina habuit (sive de Romanorum philosophia - praesertim Lucreti carmina, Senecae et Ciceronis opera legebamus atque explicabamus); De compositione Latina (locutiones scriptorum optimorum memoriae mandabamus, textus Latinitate admodum humili et parum integra conscriptos in linguam Latinam puriorem rescribebamus, breves fabulas e. g. ad proverbium pertinentes componebamus etc.); et De historia artis docendae (magister nobis rationes quibus linguae Latina Graecaque antiquis temporibus docebantur monstrabat, colloquia Aelfrici et aliorum auctorum perlustrabamus); - Thomas Bórri, alter magister, glottologiae Latinae Graecaeque difficultates enodabat (de pronuntiatu, de rebus grammaticis et alia); professor Maurus Agosto ex Pontificia Universitate Lateranensi mirum in modum de arte rhetorica narrabat (fere omnes leges atque regulas huius artis discebamus, cum artem et praecepta - e.g. secundum Ciceronis Topica - tum ipsas orationes cognoscebamus, de clausulis, numeris, statu, perihodo, orationis luminibus schematibusque et ita porro colloquebamur, multa etiam de iure Romano audiebamus). Praeter has praelectiones, hospites quoque saepe acroases optimas fecerunt. Hospes gratissimus fuit David Morgan ex Universitate studiorum cui nomen "Furman", in Carolina Meridiana sita, quippe qui non solum nobiscum colloquia fama notissima Erasmi illius Roterodami legeret, sed etiam lingua Graecorum priscorum sermocinari conaretur atque nos ad hunc sermonem pulcherrimum hoc modo discendum adhortaretur. Professores autem Agosto et Miraglia etiam inter cenandum linguam Graecam crebro colebant et nos de rebus cottidianis exercendi causa Graeco sermone interrogabant. Alioquin interdiu inter nos Latine colloquebamur, aliquando Italice. Ab aliis hospitibus doctis multa, quae animos nostros excitaverunt e. g. de praeconiis hodiernis cum arte rhetorica comparandis, de Abiponibus (i. e. de natione Indoamericanorum meridianorum), de carminibus figuratis Venantii Fortunati etc. audivimus. Duobus collegis comitantibus cottidie textus libri ad Graecam linguam discendam legebam et in sermonem Latinum convertere conabar, sed res Graecas, saepe sat difficiles atque intricatas, verbis Latinis bene efferre non semper valui. Diebus Dominicis excursiones in loca amoena suscipere solebamus. Admirabamur igitur Neapolim, Paestum, Pompeios, Vesuvium, Baias, Cumas, Capuam, Capreas, Herculaneum et permulta alia loca. Quid enim nobis imaginem vitae Romanorum meliorem ante oculos ponere possit quam coram aedibus Pompeianis stare et magistrum luculenta Latinitate de moribus, de rebus cottidianis, de historia rerum gestarum, de libris auctoribusque eorum aut de multis artium ac doctrinarum inventis loquentem audire? Quis nostrum auditor orationis Ciceronis esse nolit? Puto me modum non excedere, si dicam professorem Agosto sine difficultate coram senatu orationem optimam habere potuisse: ipse enim hanc artem suam nobis saepenumero ostendit.

     At professor Miraglia alumnos suos non tantum litteras classicas docet sed etiam ad humanitatem undique expletam et perfectam eos perducere conatur; voluit perspiceremus, quid in quaque re verum esset, noluit nos tantummodo "umbraticos", ut dicunt, esse. Ille ipse est vir praeditus tanta animi vi atque ingenii celeritate et praesertim humanitate paene infinita, ut animos auditorum suorum facile attrahere et plurima docere possit.

     Sunt, qui dicant linguam Latinam esse mortuam (quam turpe!), sed credite mihi quaeso me cognovisse homines, qui efficiunt ut sermo Latinus vivat, et quidem optime. Denique gratias summas Bohumilae Mouchová doctrici agere velim, quippe quae me in Italiam miserit et facultatem tam optimos amicos cognoscendi et tot res utiles discendi mihi dederit.

 (Auriga - ZJKF XLVIII)

 

 
Proximum >