Acta diurna
Aktuality
Sessiones
Proposita nostra
Moderatores
Moderatores honoris causa
Symbolae
Textus
Lingua Latina per se illustrata
Učebnice latiny
Studium v zahraničí
Semináře a kongresy
Živá latina na internetu
Nexus/Odkazy
Esne oblitus verbi arcani?

 

                ---------------------               
           Circulus Latinus Pragenus
                     commendat:

                     Academiam
            c. n. VIVARIVM NOVUM

               

                             et

               Gregem histrionum
                     c. n. LVPA  

             

                ---------------------

                         CLP in:

             


Scribas ad nos
Davidis Ruhnkenii Oratio de doctore umbratico (Sessiones V et VI)
Georgius A. Laminarius   

David Ruhnkenius (1723-1798), professor litterarum Graecarum Latinarumque in Academia Lugduno-Batava, una cum Iusto Lipsio et Marco Antonio Mureto, cuius opera emendanda atque edenda curavit, ceu scriptor optimus laudibus effertur; orationem suam propemodum igneam de doctore umbratico a.d. XXI Kal. Septembres anno MDCCLXI habuit, cum in Academia Lugduno-Batava ordinariam Historiarum et Eloquentiae professionem auspicaretur.

Textus ex editione recentissima dempromtus; cuius editionis titulus est: "Davidis Ruhnkenii Oratio de doctore umbratico, edidit Helgus Nikitinski Neapoli in aedibus Vivarii MMI, 90 pp." Omnia in bibliotheca Instituti Graecitati Latinitati augendae Facultatis Philosophiae Universitatis Carolinae inveniri queunt.

…[2] Jam praetervectus scopulum, in quo ne pudor meus offenderet, verebar, liberiore magisque soluto animo ad dicendi argumentum accedo, quod, ut spero, bonum omen novi honoris auspiciis faciet, eritque huic loco et tempori accomodatum. Omnium fere, in simili munere adeundo, orationem vel in literis commendandis, vel in caussis, cur illae labantur et ad interitum vergant, inquirendis video consumi. Quas quidem caussas cum alii aliunde repetant, hi vehementius invehuntur in juventutis desidiam et mollitiem: illi parentes objurgant, qui ad ambitionis vanitatem, et quaestus humilitatem referant omnia, ad cultum ingenii nihil […]

Profecto, quae vulgo Musis infesta creduntur omnia, non tantam melioribus literis pestem afferunt, quantam multi eorum qui se humanitatis magistros dici haberique volunt… Vere igitur Petronius Arbiter omnem liberalis doctrinae, inprimis eloquentiae, in deterius lapsae culpam confert in umbraticum Doctorem, qui juvenum ingenia delet. Juvat, quam Petronius leviter perstrinxit umbratici doctoris disciplinam, in hoc eruditissiorum hominum conventu explicare uberius […]

[3] Etsi plerique mortales insito quodam lucis et celebritatis studio ducuntur, multos tamen in literarum studiosis reperietis, qui sive naturae morositate, sive superbia, et aliorum contemtu, sive nimia literarum aviditate, sive quacunque alia caussa, in musei umbra ita se litteris abdant, ut reipublicae lucem, hominumque consuetudinem fugiant, nec quicquam, quod ad communem fructum et utilitatem pertineat, in adspectum producant: qui inde a Latinis umbratici sunt appellati. Hi postquam se ab hominibus commercio segregarunt, ceteris hominibus nulla re similes esse volunt, sic demum, stulte credentes, se graviorem augustioremque speciem habituros. Vultus est tetricus et truculentus, ridiculus incessus, abhorrens a more communi corporis motus, vestitus immunda illuvie squallens, ut non homines diceres, sed hominum terriculamenta. […] se solos pulchros beatosque esse putant. Porro in istis latebris sensum, qui communis dicitur, ita perdunt, ut, si alius, atque de literis, sermo cum ipsis instituatur, vix muliercularum ludibrium effugiant… Hoc Pedantismi vitium (utamur enim Gallico verbo, cum in Latina lingua satis aptum huic rei non invenimus) hoc igitur vitium tam late patet, nullus ut eruditorum ordo sit, quem non ejus contagio levius gravius infecerit. Sed, ut verum vel invitus fatear, maxime hoc malo laborant ii, a quibus omnem decoris, pulchritudinisque sensum, ipsam denique amabilem humanitatem exspectaretis, propterea quod literas, quae ab humanitate nomen habent, profitentur… Deinde hae ipsae litterae, quanquam maxima elegantia et suavitate censentur, habent tamen hic illic spinas vepresque, non illas quidem a scriptorum ingenio, sed a barbari temporis inscitia et corruptela. In quibus senticetis cum isti, nescio qua mentis pravitate ducti, libentius desideant, quam in laetis amoenisque viridariis, necesse est ingenium etiam exasperari, et velut horridum hispidumque reddi. Huc accedit insanum minutiarum studium, quod proprium est literatoribus otiosis. Gerris enim crepundisque tractandis animus ad eam humilitatem abjicitur, ut nullius, nisi levis, minutae, et puerilis rei cogitationem suscipere possit.

[4] Jam satis bene cum litteris, earumque studiosis ageretur, si tales lucifugi suum modo ingenium perversa studiorum ratione corrumperent. Sed cum juvenilis aetas iis potissimum erudienda tradi soleat, eadem perversitate juvenum ingenia ad altum surgentia delent. Etenim falsa scientiae opinione inflati, non se accommodant infirmis ingeniis, sed, ut supra vulgus sapere videantur, eruditionem venditant, docendo difficultates augent, et angustas puerorum mentes praeceptorum farragine opprimunt et suffocant. Ita fit, ut adolescentuli animum despondeant, et quas nondum cognovere literas, odisse incipiant… quippe cum ipso Ciceronis aut Virgilii nomine redit tristis imago immisericordis paedagogi… Ferulam dum gestant, sceptrum regium se tenere opinantur, stolideque jactant, se Grammaticam, doctrinarum reginam, docere, secum et natas et morituras literas… Sed ut illi dignas moribus suis poenas luunt, sic iniquissimum est, paucorum ineptias vulgo ad universos trahi, ipsumque Scholasticum ordinem, cujus quanta est utilitas in republica, tanta etiam dignitas esse debebat, in contemtum et invidiam vocari.

Cognovistis, Auditores Ornatissimi, doctorem umbraticum in leviori Grammatices studio: jam eum cognoscite in graviori.

[5] Praeclare comparatum est more institutoque majorum ut juventus salutari Graecorum Latinorumque scriptorum tanquam succo mature imbuatur. Cum enim viri eximia mente et consilio praediti vidissent, non summam modo humani ingenii vim in Graecis Latinisque eluxisse, artesque omnes liberali homine dignas ab iisdem et inventas esse, et plene cumulateque perfectas, sed incredibiles etiam animi virtutes in eorum libris esse expressas: ex his fontibus omnem ingenii cultum, omnem solidiorem doctrinam, sapientiae porro ac prudentiae praecepta, et, quod multo majus est, vitae bene instituendae exempla haurienda esse statuerunt. Horum igitur scriptorum interpretatione prope omne ejus, qui se humaniorum literarum magistrum profitetur, munus absolvitur. Sed has partes, nolite dubitare, quin omnium pessime tueantur ii, qui tota vita in umbra desederunt… Hi quidem (sc. veteres scriptores) cum omnem vitam in reipublicae luce, in bello, in foro, in legationibus, aliisve gravissimis civitatis muneribus transegissent, aut mores venustorum hominum consuetudine excoluissent, simillima splendidae vitae monimenta literis prodiderunt… omnia lucent naturali pulchritudine, et singulari quodam splendore, quem magni et elati animi tanquam spiritus afflavit… Quomodo, qui omnes cogitationes in quisquilias abjecerunt, quid suaviter, acute, venuste, magnifice dictum, secusve sit, judicabunt? […]

Gallica gens, ut ludis dedita scenicis, Tragicorum et Comicorum poetarum exquisitum judicium habere putatur. Ac vidi in ipso huius gentis elegantiori sexu, non eruditas illas quidem de scholae more, aut ineptas eruditionis ostentatrices, quales Galliae Menander lepida fabula exagitavit, sed quarum praeclarus naturae habitus sola vitae elegantia esset excultus, vidi igitur, quae de Sophoclis et Euripidis dramatis, sibi tantum per versionem cognitis, longe verius judicarent, quam multi, quos cognoram, de schola literatores, qui omnes horum poetarum versus memoria tenebant. Non illae quidem disputare poterant de loquendi formulis, de Atticismo, de metro Tragico, sed tanto melius intellegebant, qua ratione fabula esset contexta, quam apte nodi adstricti, et rursus soluti, quantum poetae artificium in moribus exprimendis, quae sententiarum altitudo, qui animorum motus efficaces vel ad virtutis amorem, vel ad vitii odium concitandum […]

[7] Ac nescio, an priscis scriptoribus contumeliosum sit, ab istis cum laude commemorari. Nam qui a studiis nostris alieni, Demosthenem, ut hoc utar, aut Ciceronem talium magistrorum praeconio celebrari audiunt, statim sibi fingunt speciem abjecti, inepti et umbratici literatoris, quales sunt, qui eos laudibus ferunt. Unde fit, ut multi optimos antiquitatis scriptores istorum jejunitate metientes, ipsas ingenuas artes, quae inde ad nos manarint, respuant, ac pro nihilo ducant. Enimvero paedagogorum labes non est cum divinis viris communicanda… Ecquid vero aliud livore pallidi Grammatistae acerbissimo in nova ingenia odio proficiunt, nisi ut ipsi liberalioris animi viris risus jocusque sint, vel, quo nihil est indignius, auctoribus antiquis invidiam conflent. Est enim novitiorum quorundam scriptorum ea stultitia, ut se tum demum illatam sibi injuriam egregie repulisse putent, cum indignationem et iram, quae in paedagogos effundenda fuisset, in ipsam antiquitatem evomuerint […]

[8] Veteres philosophos omnes, quamvis classicorum auctorum numero comprehensos, procul a se amandarunt, ipsamque Philosophiam (ó! coecas hominum mentes) tanquam infaustum omen despuerunt… Quae cum ita sint, quis miretur, literatores saepe a philosophis tanquam syllabarum aucupes rideri, qui paleas modo e veterum libris legant, uberrima rerum sententiarumque segete neglecta?... Verum artificum inscitiam ad artes ne transferant, neve propter quorundam literatorum fatuitatem, ipsas politiores literas contemnant. Nam turpe est philosophis nescire hominum culpam segregare ab innocentia rerum.

[…]

[12] Ex plena et perfecta earum artium, quas ante commemoravimus, scientia efflorescit et redundat Critice, antiquitatis omnis interpres et iudex, veri obrussa, fraudum indagatrix, corruptelarum excultrix, quae nullis limitibus circumscripta, per oratores, poetas, philosophos, historicos late vagatur, et severam ingeniorum monumentorumque quasi censuram agit. Hujus artis facultate eos tantum, qui ingenio supra communem mensuram eminuerint, omnisque liberalis doctrinae pene infinitam vim animo comprehenderint exceluisse scimus… Etenim ingenium ineptiis depravatum, tricasque eruditas potius, quam veram eruditionem, ad Criticen exercendam afferrentes, variantium lectionum farragine congerenda, literarum apicibus ad superstitionem usque excutiendis, vocula mutanda, rancido quodam verbo e situ et squalore revocando, egregie, si Dis placet, se Criticorum munere fungi credunt. Sic, dum se veram putant Criticen tenere, quid aliud, quam vilissimum literarum aucupium tenent? Nulla autem in re tantopere sibi placent, quam in corrigendi dicam, an depravandi studio […] Spes erat, futurum, ut seculi nostri humanitas talium ingeniorum ferociam mitigaret. Falso. Nam exorti sunt, et exoriuntur in dies, qui de nugis tricisque tanta atrocitate inter se digladientur, ut pro capite ac vita certamen suscepisse videantur.

[13] His omnibus commemorandis demonstrandisque, qualis umbraticorum doctorum disciplina, quales mores sint, me arbitror planum fecisse. Nec quisquam amplius dubitabit, quin humanitatis studia, quae olim concelebrata enituerunt, illorum inprimis culpa partim in contemtum, partim in infamiam adducta, deserantur et obsolescant.

 

 
< Antecedens   Proximum >