Acta diurna
Aktuality
Sessiones
Proposita nostra
Moderatores
Moderatores honoris causa
Symbolae
Textus
Lingua Latina per se illustrata
Učebnice latiny
Studium v zahraničí
Semináře a kongresy
Živá latina na internetu
Nexus/Odkazy
Esne oblitus verbi arcani?

 

                ---------------------               
           Circulus Latinus Pragenus
                     commendat:

                     Academiam
            c. n. VIVARIVM NOVUM

               

                             et

               Gregem histrionum
                     c. n. LVPA  

             

                ---------------------

                         CLP in:

             


Scribas ad nos
M. Tullius Cicero, Aelredus Rievallensis: De amicitia (Sessio IV)
Ioannes Országh   

Cicero: Lael. de amicitia 20

Est enim amicitia nihil aliud nisi omnium divinarum humanarumque rerum cum benevolentia et caritate consensio; qua quidem haud scio an excepta sapientia nihil melius homini sit a dis immortalibus datum. Divitias alii praeponunt, bonam alii valetudinem, alii potentiam, alii honores, multi etiam voluptates. Beluarum hoc quidem extremum, illa autem superiora caduca et incerta, posita non tam in consiliis nostris quam in fortunae temeritate. Qui autem in virtute summum bonum ponunt, praeclare illi quidem, sed haec ipsa virtus amicitiam et gignit et continet nec sine virtute amicitia esse ullo pacto potest.

Aelredus Rievallensis

(i. e. Ethelred of Rievaulx, monachus Anglus, qui annis p. Ch. n. circiter 1110 – 1169 fuit. Inter opera eius praeter praeclarum De amicitia librum praecipue De anima, Speculum charitatis, Genealogia regum Anglorum digna sunt, quae inducantur.)

Cum adhuc puer essem in scholis, et sociorum meorum me gratia plurimum delectaret, et inter mores et vitia quibus aetas illa periclitari solet, totam se mea mens dedit affectui, et devovit amori; ita ut nihil mihi dulcius, nihil iucundius, nihil utilius quam amari et amare videretur. Itaque inter diversos amores et amicitias fluctuans, rapiebatur animus huc atque illuc: et verae amicitiae legem ignorans, eius saepe similitudine fallebatur. Tandem aliquando mihi venit in manus liber ille quem De amicitia Tullius scripsit; qui statim mihi et sententiarum gravitate utilis, et eloquentiae suavitate dulcis apparebat. Et licet nec ad illud amicitiae genus me viderem idoneum, gratulabar tamen quamdam me amicitiae formulam reperisse, ad quam amorum meorum et affectionum valerem revocare discursus. Cum vero placuit bono Domino meo corrigere devium, elisum erigere, salubri contactu mundare leprosum, relicta spe saeculi, ingressus sum monasterium. Et statim legendis sacris litteris operam dedi; cum prius nec ad ipsam earum superficiem oculus lippiens, et carnalibus tenebris assuetus sufficeret.

Ivo. Primum quid sit amicitia arbitror disserendum; ne videamur, in inani pingere, si nesciamus quid sit illud, de quo debeat disputationis nostrae series tenor que procedere. Aelredus. Nonne satis tibi est hinc quod ait Tullius: amicitia est rerum humanarum et divinarum cum benevolentia et caritate consensio? Ivo. Si tibi sufficit ista diffinitio, mihi iudico satisfactum esse.

Ivo. Quidni? Verumtamen caritatis vel benevolentiae nomine quid ethnicus ille significare voluerit, non video. Aelredus. Forte nomine caritatis mentis affectum, benevolentiae vero operum expressit effectum. Nam ipsa in rebus humanis atque divinis, mentibus utriusque cara, id est suavis et pretiosa debet esse consensio; benevola etiam et iucunda in rebus exterioribus operum exhibitio.

Est autem amor quidam animae rationalis affectus per quem ipsa aliquid cum desiderio quaerit et appetit ad fruendum; per quem et fruitur eo cum quadam interiori suavitate, amplectitur et conservat adeptum.

Annuntiavit enim Christus Iesus et locutus est, et multiplicati sunt super numerum. Maiorem, inquit, hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Ivo. Ergo ne inter amicitiam et caritatem nihil distare arbitramur? Aelredus. Immo plurimum. Multo enim plures gremio caritatis quam amicitiae amplexibus recipiendos, divina sanxit auctoritas. Non enim amicos solum, sed et inimicos sinu dilectionis excipere, caritatis lege compellimur (Matth. V, 44).

Osculum corporale impressione fit labiorum, osculum spiritale coniunctione animorum, osculum intellectuale per Dei Spiritum infusione gratiarum. Osculum proinde corporale, non nisi certis et honestis causis, aut offerendum est, aut recipiendum. Verbi gratia, in signum reconciliationis, quando fiunt amici, qui prius inimici fuerant ad invicem; in signum pacis, sicut communicaturi in Ecclesia interiorem pacem exteriori osculo demonstrant; in signum dilectionis, sicut inter sponsum et sponsam fieri permittitur; vel sicut ab amicis, post diuturnam absentiam et porrigitur et suscipitur; in signum catholicae unitatis, sicut fit cum hospes suscipitur. Sed sicut plerique aqua, igni, ferro, cibo et aere, quae naturaliter bona sunt, in suae crudelitatis vel voluptatis satellitium abutuntur; ita perversi et turpes, etiam hoc bono, quod ad ea significanda quae diximus, lex naturalis instituit, sua quodammodo flagitia condire nituntur; ipsum osculum turpitudine tanta foedantes, ut sic osculari nihil aliud sit quam adulterari.

Quatuor quaedam probanda sunt in amico: fides, intentio, discretio, patientia. Fides, ut ei te tua que omnia secure committas. Intentio ut nihil ex amicitia nisi Deum, et naturale eius bonum expectet. Discretio, ut quid praestandum amico, quid ab amico petendum, in quibus contristandum pro amico, in quibus amico congratulandum, et quem amicum nonnumquam corripiendum credimus, pro quibus id causis fieri debeat, modum etiam ipsum, tempus quoque et locum non ignoret. Patientia vero, ne correptus doleat, ne corripientem contemnat vel odiat, ut eum pro amico quaelibet adversa sustinere non pigeat.

Quando timore sublato quo nunc pro invicem metuimus, et solliciti sumus, omni adversitate depulsa, quam oportet nunc ut pro invicem sustineamus, mortis insuper aculeo cum ipsa morte destructo, cuius nunc punctionibus plerumque fatigati, necesse est ut pro invicem doleamus, securitate concepta, de summi illius boni aeternitate gaudebimus; cum haec amicitia ad quam hic paucos admittimus, transfundetur in omnes, et ab omnibus refundetur in Deum, cum Deus fuerit omnia in omnibus.

 
< Antecedens   Proximum >