Acta diurna
Aktuality
Sessiones
Proposita nostra
Moderatores
Moderatores honoris causa
Symbolae
Textus
Lingua Latina per se illustrata
Učebnice latiny
Studium v zahraničí
Semináře a kongresy
Živá latina na internetu
Nexus/Odkazy
Esne oblitus verbi arcani?

 

                ---------------------               
           Circulus Latinus Pragenus
                     commendat:

                     Academiam
            c. n. VIVARIVM NOVUM

               

                             et

               Gregem histrionum
                     c. n. LVPA  

             

                ---------------------

                         CLP in:

             


Scribas ad nos
Moderatores honoris causa

Quid est causae, cur de bene meritis verba fiant, cur moderatores honoris causa memoriae prodere velimus? Omnes enim, qui nobis docendo, suadendo, exhortando opem tulerunt, admodum laudabiles nobis videntur esse; cum ingens eorum turba uno in loco laudari nequeat, animos induximus, ut tres saltem eorum excellentissimos in situ nostro retiali paululum laudibus efferremus iisdemque aliquid honoris iure meritoque tribueremus; ita facientes speramus fore, ut omnino omnes, qui nobis favent, instituta sua omnia superis bene fortunantibus feliciter absolvant; quae verba et ad eos, quibus aliquid spatii infra tribuemus, et ad eos, quibus tantum in animis nostris gratias identidem facimus, pertineant.



Bohumila Mouchová

Bohumila MouchováBohumila Mouchová, fautrix adiutrixque Latinitatis vivae illustrissima, nec minus Graece quam Latine docta, per multos annos utramque linguam in Instituto Graecitati et Latinitati augendae Universitatis Carolinae Pragensis profitens ad magnam famam dignationemque docendo pervenit. Aliquot libros conscripsit, innumerabiles commentarios divulgandos exhibuit, acroases peregre saepenumero habuit. Etiamsi rude iam donata est, doctrinarum studiosi semper unicam magistram atque benignam consultricem mirantur scholas eius sive de Arte Latine scribendi sive de Historia sermonis Latini audientes aut colloquium Latinum, quod unaquaque hebdomade instituere solet, participantes.



Aloisius Miraglia

Aloisius Miraglia Aloisius Miraglia, magister atque amicus noster profecto mirabilis, eximius egregiusque non solum utriusque linguae eiusdemque vivae, sed etiam caritatis atque humanitatis cultor nos in academia sua Montellae sita excepit nobisque cum commorationem in oppido undique altissimis montibus circumdato iucundissimam, tum praecipue lucem doctrinae suae variis artibus ornatae sincere praebuit; praeterea magnam in rationibus docendi operibusque humanistarum indagandis operam navat librosque et scholasticos ad methodum, quae inductiva vocatur, aptissimos et ad ipsam Graecitatis, Latinitatis, humanitatis notionem spectantes quoquoversus divulgandos ac propagandos curat.



Robertus Carfaneus

Robertus Carfaneus Robertus Carfaneus, sodalis ac amicus noster optimus, anno MCMLXXXIII Montellae in campo Abellinensi haud procul Neapoli sito natus aliquot post annos Universitati Salernitanae nomen dedit, ut litteris Graecis et Latinis studeret (ibidem modo baccalaureatum assecutus nomen Academiae Neapolitanae daturus est); eodem autem tempore arctissimo amicitiae vinculo cum Aloisio Miraglia coniunctus in academia, c.n. „Vivarium Novum“, litteris humanioribus operam dare assuetus scholas historiae litterarum Latinarum ceu moderator una cum sodalibus suis celebrare incohavit, nobis ibidem studentibus optimum exemplum, quod sequeremur, ante oculos posuit benigneque suasit, ut circulum Latinum in capite patriae nostrae conderemus.