Acta diurna
Aktuality
Sessiones
Proposita nostra
Moderatores
Moderatores honoris causa
Symbolae
Textus
Lingua Latina per se illustrata
Učebnice latiny
Studium v zahraničí
Semináře a kongresy
Živá latina na internetu
Nexus/Odkazy
Esne oblitus verbi arcani?

 

                ---------------------               
           Circulus Latinus Pragenus
                     commendat:

                     Academiam
            c. n. VIVARIVM NOVUM

               

                             et

               Gregem histrionum
                     c. n. LVPA  

             

                ---------------------

                         CLP in:

             


Scribas ad nos
Moderatores

Georgius A. Laminarius

Georgius Nomen mihi Georgius Augustinus Laminarius (vulgo "Jiří A. Čepelák") est; anno MCMLXXXIII Pragae natus historiae rerum gestarum et Latinitati operam dare concupivi animumque induxi, ut Universitatem studiorum Carolinam ingrederer; quo facto superis magistrisque bene iuvantibus Montellam missus optimos Latinitatis atque Humanitatis fautores optimosque amicos cognovi consiliumque cepi una cum amicis aliquid ad Latinitatem propugnandam faciundi; qua re inceptum commune participans maiorem Latinitatis, maiorem Humanitatis amorem excitare eoque nomine cum mihi ipse, tum praecipue pluribus prodesse summopere conor. Quod ad studia mea adtinet, maximopere de litteris humanioribus, arte scribendi et docendi curo librosque qui "Lingua Latina per se illustrata" inscribuntur apud Bohemos divulgare studeo.

Petrus Honč

PetrusNomen mihi Petro est; anno MCMLXXXII in lucem editus septem annos parvo in oppido haud procul Iglavia, in ipsis finibus Bohemiae et Moraviae, vixi. Lyceum Catholicum Trebitii, quo migraveram, ingressus animum meum maxime disciplinae humaniores, quae dicuntur, imprimis historia rerum gestarum et litterae Latinae excitaverunt; magna vero ex parte propter magistros doctissimos iucundosque, quibus usus sum. Optimos magistros tum in Universitate quoque Carolina Pragae, ubi illis disciplinis operam do, inveni, tum in Vivario Novo, ubi totum annum non solum acroases orationesque Latine habitas audivi et miram facultatem Latine loquendi habui, sed etiam tunc expertus sum, quid vera humanitas urbanitasque significaret. Nos esse tempora St. Augustinus scripsit; conemur ergo scriptorum veterum et bonorum opera legere ut rectam vitae viam sequamur.

Ioannes Országh

  IoannesIoannem me omnes ab ortu meo vocant, quod nomen e hebraico originem trahens sibi velle „misericordem Deum“ satis constat. Huius mundi lucem anno MCMLXXXIV aspexi idque in parva, sed amoena vetustateque insigni Slovaciae urbe, cui nomen Neosolium Latine redditur. Pragae apud Universitatem studiorum Carolinam utriusque linguae studiis incumbo ea maxime de causa, ut veterum sapientiam meditans humanitatis in me ignem alam, quem accensum ceteris tradere mihi propositum esse fateor. His enim studiis colendis effici posse ac debere persuasum habeo, ut in ea, cuius sentimus esse participes, omnium hominum societate hominis nomine digni vivamus.

Borekius Marcus

BorekiusBořivoj mihi parentes nomen dixere, quae autem appellatio auribus sermone Latino assuetis nimis, ut ita dicam, Slavica esse videatur. Itaque me amici Itali Montellae versantem Borekium nominarunt. In vitam ante XXVII abhinc annos in oppido Iglavia veni ibidemque in lyceo studium in disciplinis variis collocans magistrae eximiae gratia amore linguae Latinae flagravi animumque induxi, ut litteris Latinis Graecisque in universitate studiorum Pragensi operam ac curam exquisitius darem. Quis autem est qui non gaudeat neque fructum profecto magnum capiat, si ei magistri ac collegae laetitiam doctrinam amicitiam praebentes non modo Pragae verum etiam in Italia, ubi per totum annum versari potuit, fuerunt, sunt et, ut sperandum est, erunt? Ego quidem maxime laetor.

Ioannes Moravulus

 Ioannes praenomen mihi parentes indiderunt et in lucem anno MCMLXXXIIIo in Moravia editus, in oppido venusto vetustoque habito, quod Romanorum lingua Civitas Nova sive Unczovium, nostra Uničov appellatur. Annum decimum octavum agens in lyceo navare in lingua Latina operam coeperam hac praesertim mente, ut non solum penitus ipsam linguam noscerem atque perdiscerem verum etiam litteras admirandas legerem quas nobis Latine exaratas scriptores veteres recentioresque tradiderunt, doctrinam libris Latinis inclusam humanitatique exercendo utilem agnoscerem, mea dein cognita sedulo propagarem. Postquam apud universitatem studiorum Masarykianam in lingua Latina Graecaque baca laureatus eram, placuit mihi studia utriusque linguae colere in universitate Carolina, ubi mihi occasio magistra Bohumila Mouchová favente data est in oppido Campano, c.n. Montella versari, quo in loco Latinitati vivae praecipue destinato novem menses inter amicos ex toto paene orbe terrarum studiis Latine loquens incubui ac multa utilia didici. Nunc tanto libentior promoveo studia mea Latinitatis, quanto plura in thesauro litterarum abdita cotidie nanciscor.

Ioannes Odstrčilík

Textus praeparatur.