Acta diurna
Aktuality
Sessiones
Proposita nostra
Moderatores
Moderatores honoris causa
Symbolae
Textus
Lingua Latina per se illustrata
Učebnice latiny
Studium v zahraničí
Semináře a kongresy
Živá latina na internetu
Nexus/Odkazy
Esne oblitus verbi arcani?

 

                ---------------------               
           Circulus Latinus Pragenus
                     commendat:

                     Academiam
            c. n. VIVARIVM NOVUM

               

                             et

               Gregem histrionum
                     c. n. LVPA  

             

                ---------------------

                         CLP in:

             


Scribas ad nos
Erasmus, Stultitiae laus (Sessio III)
Erasmus   

ERASMVS ROT. THOMAE MORO SVO S. D.

Superioribus diebus1 cum me ex Italia in Angliam recepissem2, ne totum hoc tempus quo equo fuit insidendum amusois3 et illitteratis fabulis tereretur, malui mecum aliquoties uel de communibus studiis nostris aliquid agitare, uel amicorum, quos hic ut doctissimos ita et suauissimos reliqueram, recordatione frui. Inter hos tu, mi More, uel4 in primis occurrebas; cuius equidem absentis absens memoria non aliter frui solebam quam presentis presens consuetudine consueueram; qua dispeream5 si quid unquam in uita contigit mellitius. Ergo quoniam omnino aliquid agendum duxi6, et id tempus ad seriam commentationem parum uidebatur accommodatum, uisum est Moriae Encomium ludere.

Que Pallas7 istuc tibi misit in mentem? inquies. Primum admonuit me Mori cognomen tibi gentile, quod tam ad Moriae uocabulum accedit8 quam es ipse a re alienus; es autem uel omnium suffragiis9 alienissimus. Deinde suspicabar hunc ingenii nostri lusum tibi precipue probatum iri10, propterea quod soleas huius generis iocis, hoc est nec indoctis, ni fallor, nec usquequaque insulsis11, impendio12 delectari, et omnino in communi mortalium uita Democritum13 quendam agere. Quanquam tu quidem, ut pro singulari quadam ingenii tui perspicacitate longe lateque a uulgo dissentire14 soles, ita pro incredibili morum suauitate facilitateque15 cum omnibus omnium horarum16 hominem agere et potes et gaudes. Hanc igitur declamatiunculam17 non solum lubens18 accipies ceu mnemosunon19 tui sodalis, uerum etiam tuendam suscipies, utpote20 tibi dicatam iamque tuam non meam.

 

[1] Erasmus, postea quam tres annos in Italia versatus est, aestate a. 1509 Argentoratum petivit, unde porro in Britanniam perrexit.

[2] me recipio- redeo, revertor, regredior, cr. domum se recipere; se ad oppidum Ilerdam recipere(Caes., Civ.,1, 45.)

[3] amusos,-on- primum apud Vitruvium adhibitum

[4] cr. Cic., Tusc.,3.12: Crantor ille, qui in nostra academia vel in primis fuit nobilis

   vel ante superlativum habet vim adverbii (plane, omnino)

   vel in primis- hic: saepissime

[5] Hor. : dispeream, ni summosses omnes…

             dispeream, si (nisi)- locutio ex sermone cottidiano (adhibetur cum sententiae vim augere volumus)

[6]  decrevi

[7]  verborum conversio (ironia)

[8]  tam simile

[9]  suffragio tuo = tua sententia

[10] mihi probatur= mihi placet, me iuvat

[11] taedio plenus

[12] multum, valde

[13] Demokritos- philosophus ridens appellatur

[14] differe

[15] facilis: promptus

[16] omnium horarum- aptus pro temporibus omnibus

[17] declamatiuncula- exercicium rhetoricum

[18] arch.-libens

[19] mnemosynum

[20] habet vim causalem, propterea quod

Quomodo stultitia homines adiuvat ne mortem sibi consciscant

At quinam potissimum sibi vitae taedio fatum accersivere21 Nonne sapientiae confines? Inter quos, ut interim Diogenes, Xenocrates, Catones, Cassios, ac Brutos sileam, Chiron ille cum immortalem esse liceret, ultro22 mortem praeoptavit. Videtis, opinor, quid futurum sit, si passim23 sapiant homines: nempe altero luto, altero figulo24 Prometheo opus fore. Verum ego partim per ignorantiam, partim per incogitantiam, nonnumquam per oblivionem malorum, aliquando spem bonorum, aliquoties nonnihil mellis voluptatibus adspergens, ita tantis in malis succurro, ut ne tum quidem libeat vitam relinquere, cum exacto Parcarum stamine25, ipsa iam dudum26 eos relinquit vita, quoque minus sit causae, cur in vita manere debeant, hoc magis iuvet vivere, tantum abest, ut ullo vitae taedio tangantur. Mei nimirum muneris est, quod passim Nestorea senecta27 senes videtis, quibus iam ne species quidem hominis superest, balbos, deliros28, edentulos29, canos, calvos, vel ut magis Aristophanicis eos describam verbis, rupôntas, kuphous, athlious, rusous, madôntas, nôdous kai psôlous, usque adeo vita delectari, adeoque neanizein, ut alius tingat canos, alius apposititia coma calvitium dissimulet, alius dentibus utatur mutuo fortassis a se quopiam sumptis, hic puellam aliquam misere depereat, et amatoriis ineptiis quemvis etiam superet adolescentulum. Nam ut capulares30 iam, meraque silicernia31, teneram aliquam iuvenculam ducant uxorem, eamque et indotatam, et aliis usui futuram, id adeo frequens, ut propemodum et laudi detur.

 

 

 

 [21] arcesso vel accerso
 [22] sua sponte, cr. L., ultro nomina dare
 [23] sine discrimine
 [24] qui vasa fabricatur
 [25] stamen, -inis, n,-filum
 [26] multo ante
 [27] poet. senecta, ae, f.- senectus
 [28] amentes
 [29] sine dentibus
 [30] capularis (Pl.)- „uno pede in sepulcro“
 [31] cadavera

 

 
< Antecedens   Proximum >