Acta diurna
Aktuality
Sessiones
Proposita nostra
Moderatores
Moderatores honoris causa
Symbolae
Textus
Lingua Latina per se illustrata
Učebnice latiny
Studium v zahraničí
Semináře a kongresy
Živá latina na internetu
Nexus/Odkazy
Esne oblitus verbi arcani?

 

                ---------------------               
           Circulus Latinus Pragenus
                     commendat:

                     Academiam
            c. n. VIVARIVM NOVUM

               

                             et

               Gregem histrionum
                     c. n. LVPA  

             

                ---------------------

                         CLP in:

             


Scribas ad nos
M. Tulli Ciceronis epistularum ad familiares liber quartus decimus (Sessio I)
Marcus Tullius Cicero   

M. Tullī Cicerōnis (106-43 a.Chr.n.) epistulārum ad familiārēs liber quārtus decimus
The Correspondence of M. Tullius Cicero IV, edd. R. Y. Tyrrell, L. Claude Purser, Dublin and London 1894; textus ex situ retiali, qui http://www.thelatinlibrary.com inscribitur, exprompti.

VIII. Scr. in castrīs Pompeiī a. d. IV. Nōn. Iūn. a.u.c. 706. (10.6.48 a.Chr.n.).
Tullius Terentiae suae salūtem. Si valēs, bene est, ego valeō. Valētūdinem tuam velim cūrēs dīligentissimē; nam mihi et scrīptum et nuntiātum est tē in febrim subitō incidisse. Quod celeriter mē fēcistī dē Caesaris litterīs certiōrem, fēcistī mihi grātum. Item posthāc, sī quid opus erit, sī quid acciderit novī, faciēs, ut sciam. Cūrā, ut valeās. Valē. D. IIII Nōn. Iūn.

XXI. Scr. m. Nov. a.u.c. 706. (48 a.Chr.n.)
Tullius Terentiae suae salutem dicit. S. v. b. e. e. v. Da operam, ut convalescas; quod opus erit, ut res tempusque postulat, provideas atque administres et ad me de omnibus rebus quam saepissime litteras mittas. Vale.

VI. Scr. in castris Pompeii Idibus Quinctilibus a.u.c. 706. (15.7.48 a.Chr.n.)
Tullius Terentiae suae s.d. Nec saepe est, cui litteras demus, nec rem habemus ullam, quam scribere velimus. Ex tuis litteris, quas proxime accepi, cognovi praedium nullum venire potuisse; quare videatis velim, quomodo satisfiat ei, cui scitis me satisfieri velle. Quod nostra tibi gratias agit, id ego non miror te mereri, ut ea tibi merito tuo gratias agere possit. Pollicem, si adhuc non est profectus, quam primum fac extrudas. Cura, ut valeas. Idib. Quinct.

XII. Scr. Brundisii prid. Non. Novemb. a.u.c. 706. (4.11.48 a.Chr.n.)
Tullius Terentiae suae s.d. Quod nos in Italiam salvos venisse gaudes, perpetuo gaudeas velim; sed perturbati dolore animi magnisque iniuriis metuo ne id consilii ceperimus, quod non facile explicare possimus. Quare, quantum potes, adiuva; quid autem possis, mihi in mentem non venit. In viam quod te des hoc tempore, nihil est: et longum est iter et non tutum et non video, quid prodesse possis, si veneris. Vale. D. pr. Non. Nov. Brundisio.

XIX. Scr. Brundisii IV. Kal. Decembres a.u.c. 706. (29.11.48 a.Chr.n.)
Tullius Terentiae suae s.d. In maximis meis doloribus excruciat me valetudo Tulliae nostrae, de qua nihil est quod ad te plura scribam; tibi enim aeque magnae curae esse certo scio. Quod me proprius vultis accedere, video ita esse faciendum: etiam ante fecissem, sed me multa impediverunt, quae ne nunc quidem expedita sunt. Sed a Pomponio exspecto litteras, quas ad me quam primum perferendas cures velim. Da operam, ut valeas.

IX. Scr. Brundisii mense Decembri a.u.c. 706. (12.48 a. Chr.n.)
Tullius Terentiae suae sal. plurimam. Ad ceteras meas miserias accessit dolor et Dolabellae valetudine et de Tulliae. Omnino de omnibus rebus nec quid consilii capiam nec quid faciam scio. Tu velim tuam et Tulliae valetudinem cures. Vale.
XXIII. Scr. Brundisii prid. Idus Sextiles a.u.c. 707. (12.8.47 a. Chr.n.)
Tullius Terentiae suae s.d. S. v. b. e. e. v. Redditae mihi tandem sunt a Caesare litterae satis liberales, et ipse opinione celerius venturus esse dicitur; cui utrum obviam procedam, an hic eum exspectem, cum constituero, faciam te certiorem. Tabellarios mihi velim quam primum remittas. Valetudinem tuam cura diligenter. Vale. D. pr. Id. Sext.

XXII. Scr. Brundisii Kalendis Septembribus a.u.c. 707. (1.9.47 a.Chr.n.)
Tullius s.d. Terentiae suae. S. v. b. e. e. v. Nos quotidie tabellarios nostros exspectamus, qui si venerint, fortasse erimus certiores, quid nobis faciendum sit, faciemusque te statim certiorem. Valetudinem tuam cura diligenter. Vale. K. Septemb.

 
< Antecedens   Proximum >