Acta diurna
Aktuality
Sessiones
Proposita nostra
Moderatores
Moderatores honoris causa
Symbolae
Textus
Lingua Latina per se illustrata
Učebnice latiny
Studium v zahraničí
Semináře a kongresy
Živá latina na internetu
Nexus/Odkazy
Esne oblitus verbi arcani?

 

                ---------------------               
           Circulus Latinus Pragenus
                     commendat:

                     Academiam
            c. n. VIVARIVM NOVUM

               

                             et

               Gregem histrionum
                     c. n. LVPA  

             

                ---------------------

                         CLP in:

             


Scribas ad nos
Ioannes H. Montaurius // Hans H. Orberg
Georgius A. Laminarius   

S litostí oznamujeme, že dne 17. února 2010 zemřel Hans H. Orberg,
autor učebnic Lingua Latina per se illustrata.
Tristes nuntiamus die XVII m. Februarii
Ioannem H. Montaurium mortem obiisse,
Linguae Latinae per se illustratae auctorem.

Etsi mortuus ille, opus nomen gloria eius immortalia sunt.

 

 

+ REQUIESCAT IN PACE +
 
 
 
Více informací o jeho ?ivotě a díle naleznete ní?e (česky a latinsky)
De eius vita et opere plura legatis infra Bohemice et Latine.
 

 

Hans H. Ørberg - vir doctus, facilis, humanus

 

Česky

Hans H. Ørberg (latinsky Ioannes Montaurius, 1920-2010) byl významným didaktikem a autorem učebnic latiny, které se používají v mnoha zemích po celém světě, včetně České republiky. Narodil se v Dánsku, kde také studoval angličtinu, francouzštinu a latinu na kodaňské univerzitě a část svého života věnoval i přímému vyučování těchto jazyků na dánských školách (1946-1952, 1961-1963).

Mezi lety 1953 a 1961 byl pracovníkem mezinárodního Institutu pro přirozenou metodu výuky jazyků (“Naturmetodens Sproginstitut”). Za svého tamějšího působení částečně navázal na starší snahy o co neúčinnější způsob výuky latiny a dále jej (asi spíše způsob než snahy) zdokonalil a rozvinul. Vytvořil tak v roce 1955 zcela unikátní sadu učebnic Lingua Latina secundum rationem explicata, kterou po svém penzionování v roce 1990 vydal v novém, upraveném vydání pod názvem Lingua Latina per se illustrata . Sám pak až do své smrti řídil vydavatelství Domus Latina , jehož prostřednictvím se jeho učebnice latiny šířily napříč Evropou (včetně postkomunistických zemí) i za Oceán.

Lingua Latina per se illustrata
Stěžejní dílo Hanse H. Ørberga, které i v následujících desetiletích neustále zdokonaloval, je založeno na přímé, induktivní neboli přirozené metodě výuky latiny. Studenti se začínají učit na nejjednodušších větách, jako je např. “Roma in Italia est” (Řím je v Itálii). Význam všech nových slov přitom vždy vyplývá z kontextu, případně z připojených ilustrací a již známých pojmů. Také gramatika není podávána tak, aby se studenti naučili jen poučky, ale mnohem spíše samotný jazyk – v?dy? i gramatikové systematizovali latinský jazyk na základě děl nejvýznamnějších latinských autorů. V rámci metody se tedy nepožaduje v prvé řadě překlad do mateřského jazyka ani memorování gramatických pouček ještě před četbou textu kapitoly, ale naopak jsou studenti vedeni k tomu, aby dokázali porozumět latinsky psanému textu bez použití slovníku, latinsky myslet a případně i hovořit. Tím se výuka latiny do jisté míry přiblížila moderním jazykům.

Tato sada učebnic latiny se dělí na dvě části, jejichž hlavními svazky jsou Familia Romana (“Římská rodina”) a Roma Aeterna (“Věčný Řím”). Kromě těchto publikací existuje ještě mnoho vydání děl antických autorů (např. Cicerona, Sallustia, Vergilia, Ovidia aj.) od Hanse H. Ørberga nebo jeho přátel a příznivců z různých zemí. Doprovodné manuály pro studenty k tomuto kurzu, které byly zpočátku k dispozici v angličtině a dánštině, byly přeloženy i do němčiny, francouzštiny, italštiny, španělštiny a češtiny.

 

Latine

Ioannes Ørberg (Danice: Hans H. Ørberg; Latine: Ioannes Montaurius), natus in Danis anno 1920, mortuus 2010, iuvenis lauream in litteris Anglicis, Francogallicis Latinisque apud Universitatem studiorum Hauniensem consecutus magnam vitae suae partem (ab anno 1946 usque ad 1952 et deinde iterum ab anno 1961 usque ad 1963) hisce linguis litterisque in patria docendis dicavit.

Hic dum ab anno 1953 usque ad 1961 in Instituto linguis secundum methodum naturalem docendis (vulgo “Naturmetodens Sproginstitut”) munere fungitur, novam quandam, quamvis iam antiquitus usitatam, linguae Latinae docendae ingressus viam anno 1955 novam seriem librorum scholasticorum in publicum dedit cui hunc titulum indidit: Lingua Latina secundum naturae rationem explicata. Quod opus anno 1990 etiam emendatum, retractatum atque Lingua Latina per se illustrata appellatum denuo in lucem edidit atque rude donatus non modo domum editoriam c.n. Domus Latina , quam ipse huic methodae librisque vulgandis condiderat, ipse administrabat, sed etiam methodum ipsam efficaciorem reddebat, acroases tum in Europa, tum in America habebat, atque Latinitatis semina etiam per gentes quae paulo ante libertatem recuperaverant spargebat.

Lingua Latina per se illustrata
Hoc opus palmare a Ioanne Ørberg conscriptum atque insequentibus decenniis ab eo ipso auctum retractatumque non secundum tralaticiam linguae Latinae docendae methodum, sed naturae rationem est compositum. Discipuli igitur a facillimis sententiis incipiunt velut “Roma in Italia est”. Omnia dehinc vocabula nullo modo a sensibus sunt abstracta, quippe quae semper non sola, sed iuncta in textu appareant illustrenturque imaginibus vocibusve iam notis. Item res grammatica ita proponitur ut non tantummodo praecepta quaedam, sed linguam ipsam discamus ex qua grammatici quondam eadem exprompserunt exempla auctoritate freti auctorum; nam hi vel imprimis sunt sequendi, ex lingua ipsa etiam praecepta haurienda. Itaque hoc non postulatur a discipulis ut in patrium sermonem convertant, sed ut Latine legant, intellegant, loquantur, cogitent. Neque hanc ipsam ob causam lexica desiderantur, nam memoria, lingua, animi ingenium continenter exercentur. Ipse suasit omnibus rationem docendi ‘directam’ et ‘inductivam’ qua lingua Latina tuto, cito, iucunde disceretur, id est per exempla, non per praecepta.

Haec igitur librorum scholasticorum series in duas dividitur partes quarum volumina principalia inscribuntur Familia Romana et Roma Aeterna .  Qui libri non soli in scholis tractantur, sed etiam magna stipantur caterva editionum operum Ciceronis, Sallustii, Vergilii, Ovidii, cet. quae ad usum discipulorum sive Ioannes Ørberg ipse sive eius amici fautoresque ubique gentium aptaverunt vel nunc ipsum praeparant. Nam libri eius in plurimis totius orbis terrae scholis adhibentur; cuius rei testimonio sit enchiridion discipulorum quod primum forsitan Danice vel Anglice exaratum etiam in Germanicum, Gallicum, Hispanicum, Italicum, Bohemicum sermonem est conversum. Quod opus, quamvis eius auctor supremum obierit diem, ne pereat, ne oblivione obruatur cum ipsius Ioannis Ørberg heredes, tum etiam eius discipuli, fautores, amici etiam augere, longe lateque vulgare studebunt. Ne nos quidem, qui huius viri tam humani, qui doctrinam cum vita coniungere valuit, huius profecto viri numquam obliviscemur. Requiescat in pace! Nam etsi ille mortuus, opus nomen glora eius immortalia sunt.

Colloquium percontatorium cum Ioanne H. Orberg anno MMVIII habitum.