Maturini Corderii (1479–1564) colloquiorum liber primus.
Maturini Corderii Colloquiorum Scholasticorum Libri quatur ad pueros in quotidiano tempore paulatim exercendos. Ed. stereotypa. Lipsiae. sumptibus Ottonis Holtze. 1867-1872. 771 p.; editio electronica:
http://www.stoa.org/colloquiaColloquium I Personae: Bernardus Claudius
B. Salve, Claudi
C. Tu quoque salvus sis, Bernarde.
B. Ludamus paulisper.
C. Quid ais, ineptule? Vix scholam ingressus es; et iam de ludo loqueris?
B. Ne irascaris, quaeso.
C. Non irascor.
B. Quid ergo sic exclamas?
C. Accuso tuam stultitiam.
B. Non licet igitur ludere?
C. Imo licet; at cum tempus est.
B. Vah! tu nimium sapis.
C. Utinam tantum saperem satis: sed mitte me, quaeso, ut repetam, quae mox reddenda erunt praeceptori.
B. ‘Aequum’ dicis: volo ego quoque tecum repetere, si tibi placet.
C. Eho! quid hoc est? quid sibi vult ista tam subita mutatio? nonne tu modo loquebaris de lusu?
B. Loquebar quidem, sed non serio.
C. Cur simulabas?
B. Ut paucis tecum fabularer.
C. Quid illud prodest?
B. Etiam rogas? nunquam audivisti ex praeceptore?
C. Nunc mihi non occurrit: quid, inquam, prodest confabulari?
B. Ad nos in Latina lingua exercendos.
C. Profecto recte putas, et ego te nunc magis amo.
B. Habeo tibi gratiam: age, repetamus praelectionem; nam brevi praeceptor aderit.