Acta diurna
Aktuality
Sessiones
Proposita nostra
Moderatores
Moderatores honoris causa
Symbolae
Textus
Lingua Latina per se illustrata
Učebnice latiny
Studium v zahraničí
Semináře a kongresy
Živá latina na internetu
Nexus/Odkazy
Esne oblitus verbi arcani?

 

                ---------------------               
           Circulus Latinus Pragenus
                     commendat:

                     Academiam
            c. n. VIVARIVM NOVUM

               

                             et

               Gregem histrionum
                     c. n. LVPA  

             

                ---------------------

                         CLP in:

             


Scribas ad nos
Erasmi Roterodami Domestica confabulatio, Cic. de or. 2, 68, 274-277 (sessio XXI)
Georgius A. Laminarius   

Desiderius Erasmus Roterodamus (Batavice Gerrit Gerritszoon, Roterodami 27./28.10.1469 – Basileae 12.7.1536), clarissimus utriusque linguae magister necnon theologus atque ecclesiae melioris reddendae, non autem dividendae maximopere studiosus qui ob ingenium ac merita sua “humanistarum princeps” appellatur. Iuvenis ad sacram familiam sancti Augustini adscriptus, ibidem sacerdos factus episcopum Cameracensem secutus est; dein Lutetiae Parisiorum studuit, totam Europam ad occidentem solem et meridiem vergentem peragravit. Multa profecto scripsit opera quae et ad linguam Latinam tradendam excolendamque et mores ecclesiae hominumque, qui tunc fuerunt, emendandos spectant; insuper etiam multa antiquorum opera commentariis instructa, imprimis vestigia Laurentii Vallae secutus Novum Testamentum Graece et Latine edendum curavit. Ipse denique reformator ecclesiae habetur fuisse qui autem vitia ecclesiae reprehendens, attamen eam ipsam dividere nolens tunc temporis neque multis protestantibus neque catholicis gratus erat. Itaque paulo ante mortem Basileam, ubi apud amicum et typographum suum Ioannem Frobenium versabatur, postquam urbs protestantibus se adiunxit, reliquit, Friburgum Brisgavorum migravit. Inde reversus anno 1536 mortuus Basileae in ecclesia cathedrali sepultus est. 

IV. Domestica confabulatio

Personae Petrus, Mida, Iodocus (puer).
Pe. Heus, heus puer. Nemon' huc prodit?
Mi. Hic, opinor effringet fores. Familiarem oportet esse. O lepidum caput! Quid adfers, mi Petre?
Pe. Me ipsum.
Mi. Nae tu rem haud magni pretii huc attulisti.
Pe. Atqui magno constiti patri meo.
Mi. Credo pluris, quam revendi possis.
Pe. Ceterum Iodocus estne domi?
Mi. Incertus sum; sed visam.
Pe. Quin tu potius abi, et roga ipsum, an velit nunc esse domi.
Mi. Abi tu potius, sisque tibi ipsi Mercurius.
Pe. Heus Iodoce, num es domi?
Io. Non sum.
Pe. Impudens, non ego audio te loquentem?
Io. Imo tu impudentior. Nuper ancillae tuae credidi, te non esse domi, et tu non credis mihi ipsi?
Pe. Aequum dicis, par pari relatum.
Io. Equidem ut non omnibus dormio, ita non omnibus sum domi. Tibi posthac semper ero.
Pe. Sed tu mihi videre cochleae vitam agere.
Io. Qui sic?
Pe. Quia perpetuo domi latitas, nec usquam prorepis. Non secus, atque claudus sutor, iugiter domi desides. Tu tibi domi situm contrahis.
Io. Est, quod agam domi; foris nihil est negotii; et si quid esset, tamen hoc coelum me dies aliquot a publico cohibuisset.
Pe. At nunc sudum est, et invitat ad deambulandum. Vide, ut blanditur.
Io. Si prodeambulare lubet, non recuso.
Pe. Plane videtur hoc utendum coelo.
Io. Asciscendus est unus aut alter congerro.
Pe. Fiet, modo dicas, quos velis.
Io. Quid si Hugonem?
Pe. Haud multum interrest inter Hugonem et nugonem.
Io. Age, placet.
Pe. Quid si Alardum?
Io. Homo minime mutus est. Quod auribus diminutum est, lingua pensat.
Pe. Si videtur, Nevium adiungemus.
Io. Si quidem dabitur illius copia, nunquam erit fabularum inopia. Placent confabulones; superest, ut locum dispicias amoenum.
Pe. Ego vero tibi locum ostendam, ubi nec nemoris umbram, nec pratorum smaragdinum virorem, nec fontium vivas scatebras desiderabis. Dices dignam Musis sedem.
Io. Magnifice polliceris.
Pe. Nimium affixus es libris. Nimium assides libris. Immodico studio te ipsum maceras.
Io. Malim studio macrescere, quam amore.
Pe. At non ideo vivimus, ut studeamus: sed ideo studemus, ut suaviter vivamus.
Io. Mihi vero vel immori chartis dulce est.
Pe. Equidem immorari probo, immori non probo. Ecquid voluptati fuit haec deambulatio?
Io. Me quidem vehementer oblectavit.

[LXVIII] Genus hoc levius et, ut dixi, mimicum, sed habet non numquam aliquid etiam apud nos loci, ut vel non stultus quasi stulte cum sale dicat aliquid: … [275] Valde haec ridentur et hercule omnia, quae a prudentibus [quasi] per simulationem [non intellegendi] subabsurde salseque dicuntur. Ex quo genere est etiam non videri intellegere quod intellegas, ut Pontidius "qualem existimas, qui in adulterio deprehenditur?" "Tardum!" … ut illud Nasicae, qui cum ad poetam Ennium venisset eique ab ostio quaerenti Ennium ancilla dixisset domi non esse, Nasica sensit illam domini iussu dixisse et illum intus esse; paucis post diebus cum ad Nasicam venisset Ennius et eum ad ianuam quaereret, exclamat Nasica domi non esse, tum Ennius "quid? Ego non cognosco vocem" inquit "tuam?" Hic Nasica "homo es impudens: ego cum te quaererem ancillae tuae credidi te domi non esse, tu mihi non credis ipsi?" [277] Est bellum illud quoque, ex quo is, qui dixit inridetur in eo ipso genere, quo dixit; ut, cum Q. Opimius consularis, qui adulescentulus male audisset, festivo homini Egilio, qui videretur mollior nec esset, dixisset "quid tu, Egilia mea? Quando ad me venis cum tua colu et lana?" "Non pol" inquit "audeo, nam me ad famosas vetuit mater accedere." Cic. de or. 2, 68, 274-277

 
< Antecedens