Acta diurna
Aktuality
Sessiones
Proposita nostra
Moderatores
Moderatores honoris causa
Symbolae
Textus
Lingua Latina per se illustrata
Učebnice latiny
Studium v zahraničí
Semináře a kongresy
Živá latina na internetu
Nexus/Odkazy
Esne oblitus verbi arcani?

 

                ---------------------               
           Circulus Latinus Pragenus
                     commendat:

                     Academiam
            c. n. VIVARIVM NOVUM

               

                             et

               Gregem histrionum
                     c. n. LVPA  

             

                ---------------------

                         CLP in:

             


Scribas ad nos
De rubra Mitella (Sessio II)
Fabella   
De rubra Mitella

Mater (vocat filiam): Parva Mitella, ubi es?
Mitella (respondet): In via sum. Vocas me? Iam in casam eo.
Mater (e casa clamat): Cibum aegrae aviae porta!
Mitella: Ego sum parva et avia mea in silva habitat. Lupum timeo.
Mater: Cur times lupum? Lupus in silva non est. I in silvam, prope est.
Mitella: Iam eo. (It cum cibo in silvam.)
(In silva) Mitella: Quam longa est via per silvam! (Lupum videt:) O, quam te timeo, lupe!
Lupus: Quis es tu, puella?
Mitella: Ego sum Parva Rubra Mitella.
Lupus: Cur te ita vocant?
Mitella: Quod rubram mitellam semper habeo. Et quo modo te vocant?
Lupus: Me lupum vocant. Ego in silva habito. Ubi tu habitas?
Mitella: Ibi habito, prope silvam, specta (monstrat digito).
Lupus: Quo properas?
Mitella: In silvam nunc aviae meae cibum porto. Avia mea etiam in silva habitat. Nunc aegra est.
Lupus (properat subito in silvam): Vale, Parva Rubra Mitella.
Mitella: Vale, lupe...(post paucos temporis momentos): In silva non sum tuta. Sed iam fenestras aviae video. Cum avia semper tutae sumus. Quam laeta sum, quod domi est! (Ianuam pulsat.) Salve, avia! Nondum salva es?
Lupus (in lecto, aviam simulat): Salve, filia! Adhuc aegra sum. Quid boni mihi portas?
Mitella (ad lectum ambulat): Cibum tibi porto. (Lupum videt.) Quam es mutata, avia mea! Num vere tu es
avia? Cur nunc oculi tui tam magni sunt?
Lupus: Oculis magnis, filia, bene video.
Mitella: Cur nunc, avia, os tuum tam magnum est?
Lupus: Os magnum, filia, bene devorat! (E lecto ad filiam properat.)
Mitella: Auxilium! Ubi estis, viri validi? Lupus me devorat! Adeste mihi! O, avia mea misera!
Lupus: Tace!
Venator (qui in silva prope laborat): Audio puellam clamare et auxilium rogare. Iam propero tibi adesse, puella! (Puellae adest et lupum necat. Mitella cum venatore ad matrem eunt et de lupo narrant.)

...avia autem devorata est!
 
< Antecedens   Proximum >