Acta diurna
Aktuality
Sessiones
Proposita nostra
Moderatores
Moderatores honoris causa
Symbolae
Textus
Lingua Latina per se illustrata
Učebnice latiny
Studium v zahraničí
Semináře a kongresy
Živá latina na internetu
Nexus/Odkazy
Esne oblitus verbi arcani?

 

                ---------------------               
           Circulus Latinus Pragenus
                     commendat:

                     Academiam
            c. n. VIVARIVM NOVUM

               

                             et

               Gregem histrionum
                     c. n. LVPA  

             

                ---------------------

                         CLP in:

             


Scribas ad nos
Proposita nostra

     Petrus Honč, Georgius Laminarius, Borekius Marcus Bohemi, Ioannes Országh Slovacus amicis linguaeque Latinae fautoribus salutem plurimam dicunt.
     Ineunte iam vere Roberto Carfaneo, amico nostro, suadente consilium iniimus gregis Latine loquentium instruendi; nos enim, utpote qui linguae Latinae scientiam nullo prorsus modo cum lacte nutricis sugere potuerimus, varietatem linguae eloquentiamque nostram exercere debemus, ne saepius aequo tamquam infirmi omni tempore baculo nixi claudicemus.
     Homo, ut nobis Picus Mirandula, vir illustrissimus, tradidit, in meditullio rerum positus se vel ad meliora vel ad peiora facienda secundum liberum arbitrium suum vertere potest; isto igitur nomine nonnulli integritatem animi non curantes, quin immo ad lasciviam et obscenitatem cursu ruentes sacrum Latinitatis nomen potius maculant quam exornant; multo autem plures antiquitatem magno honore habent cum linguae colendae causa, tum praecipue ut, ne dicamus humanum genus, semet ipsos meliores doctioresque reddant. Litteris ergo humanioribus incumbamus, nos ad veram omnium temporum Latinitatem defendendam accingamus. Ad defendendam? Immo etiam eam quoquoversus divulgandam atque propagandam pro virili parte curemus. Sed haec omnibus adiunctis orbata nihili erunt, nisi ea cum Graecitate, quantum fieri licuerit, et praesertim cum humanitate coniuncta omnibus viribus augere conabimur, ne tamquam caeci et surdi opera clarissima legentes, nihil autem intellegentes ridiculi ceteris esse videamur; tamen cavendum est, ne in alia extrema incidamus, ne nimis diligentes filum totius studii nostri sensumque communem, quo plerique huius orbis terrarum homines coniunguntur, amittamus. Ergo ne quis rebus minimi momenti offendi possit, quolibet pronuntiatu puro uti licebit ea lege tantum, ut unusquisque nostrum cogitata alterius verbis expressa sat bene et auribus et animo percipere valeat.
     Sed haec hactenus. Nunc fortassis quaeritis, quemadmodum haec omnia ordinanda sint. Nostrae igitur sessiones non solum linguae vivae eidemque identidem loquendo exercendae, verum etiam operibus dignissimis, quae pervolvantur, inspiciantur, mutatis verbis explanentur dicandae erunt; ad quod accedit nos semper temporis apte dispensandi memores esse oportere. Qui ad convivia nostra una cum maioribus celebranda arcessentur? Linguae Latinae studentes, magistri, professores, brevissime omnes eiusdem rei fautores, quacumque ex schola, quocumque ex munere, quacumque ex familia ad conventus simul hebdomadatim habendos veniant, ad circulum nostrum participandum invitantur; nulli autem inter nos domini ac principes erunt, sed omnes velut unius familiae participes rem communem bene agendam curabimus et quidam nostrum munere moderatoris fungentes sessiones communes parandas suscipient. Moderatoris deinde erit opera apta ad legendum invenire, sodalibus proponere, eos in intellegendis enodandisque locis propositis ita benigne ac amice adiuvare, ut non possint, quin boni consulant; insuper socios inter se disputantes opemque ferentes percontari poterit, ut eodem ferme tempore et linguae usum et animi vires exercendo ut sibi ita ceteris prodesse queat. Hospites ad scholas sive participandas sive moderandas ex imo pectore invitantur. Postremo itinera sive breviora sive longiora interdum suscipere poterimus, ut rerum vocabula cum rebus ipsis coniungamus.
     Hunc nuntium, quem manibus vestris tenetis, ope retis omnium gentium ad vos mittimus, qui decernatis nobisque nuntietis, quid de inceptis nostris putetis, an Circulum Latinum Pragenum participaturi, an aliquid fructus ad illa supra descripta augenda allaturi sitis; quae responsa Borekio Marco ( Tato adresa je chráněna proti spamování, pro její zobrazení potřebujete mít Java scripty povoleny ), amico munere secretarii fungenti, detis; immo etiam si quem bonum, aptum, dignum ad haec omnia communicanda novistis, certiorem eum quaesumus faciatis has litteras ad illum mittendo. Quid multa? Sedem fixam, ut in primordiis fit, nondum habemus: fortasse eam in aedibus universitariis, fortasse in aliquo lyceo, fortasse apud templum quoddam invenire poterimus; oportet igitur nos omnes locum opportunum quaeramus, nacti possessores eius sententiam rogemus, omnia bene perpendamus, ut quam primum conveniamus inter nos. Postremo praeconia, opuscula, acta et agenda circuli nostri in paginis retis universalis, quas unus nostrum ultro – ut speramus – scribenda ac ornanda curabit, ponenda erunt. Antequam ad ultimum huius epistulae verbum perveniamus, scitote nos vires cum PHILIA – Phratria Iuvenum Latinitatem Investigantium Alentiumque, quae societas hoc ipso tempore nascitur, ad eadem adipiscenda coniungere posse ac velle.

          Curate, ut valeatis, amici, nosque de consiliis vestris certiores faciatis.

          Dabamus Pragae pridie Non. Aug. anno MMVI redempti mundi