????? PHRATRIA IUVENUM LATINITATEM INVESTIGANTIUM ALENTIVMQUE

Philia est acronymon Phratriae Iuvenum Latinitatem Investigantium Alentiumque, quam pridie Non. Aug. anno MMVI redempti mundi seminario Lupano Pragae exacto iuvenes ex Albania, Bohemia, Germania, Italia, Slovacia originem trahentes Graecitati, Latinitati, Humanitati provehendis condiderunt, praeconium omnibus gentibus destinatum conscripserunt, ad sodales linguam Latinam egregie colentes miserunt. Huius igitur sodalitatis participes omnium temporum Latinitati operam dantes tantum lingua Latina ad omnia bene communicanda utentes ad studia humaniora propugnanda ac divulganda, ad pedantismum, qui dicitur, omnibus viribus vitandum ac amovendum cum ceteris associationibus, scholis, academiis, ut aiunt, cooperari velint; inter quas iam e.g. Circulus Latinus Pragenus et Academia, c.n. Vivarium novum, numerantur.


CIRCVLVS LATINVS PRAGENVS

Circulus Latinus Pragenus est nomen circuli Latini, quem pridie Non. Aug. anno MMVI salutis recuperatae seminario Lupano Pragae ad finem perducto iuvenes ex Bohemia, Slovacia originem trahentes verae Latinitati cum Graecitate Humanitateque coniunctae provehendae condiderunt, praeconium omnibus linguae Latinae fautoribus in terris Bohemicis destinatum conscripserunt, ad eosdem linguam Latinam colentes miserunt. Huius igitur sodalitatis participes hospitesque accersiti omnium temporum Latinitati operam dantes solum linguam Latinam ad omnia communicanda adhibentes ad Latinitatem veram eandemque vivam propagandam aliquid fructus afferre cupiunt; ergo mensibus insequentibus scholas communes instruere, brevia itinera Latina suscipere, linguam Latinam rationibus non tam saepe usitatis divulgare animos induxerunt; ad quae sine lascivia pedantismoque adipiscenda vires cum omnibus eiusdem rei fautoribus coniungere in animo habent; inter quos iam Philia Phratria Iuvenum Latinitatem Investigantium Alentiumque, Academia, c.n. Vivarium novum, professores Instituti Graecitati Latinitatique augendae Universitatis Carolinae Pragensis, aliis in scholis linguae Latinae fautores numerantur.